114. His dictis surrexerunt omnes, et ecce post auream Mensam, super qua fuit Cidaris, facta est Fenestra non prius visa, et trans illam audita est vox, Cidaris erit Africo; et ab Angelo data est illi in manum, non autem supra caput, et ille cum illa abivit domum; et incolae Regnorum Europae egressi intraverunt Currus, in quibus redierunt ad suos.