Conjugial Love (Rogers) n. 12

Previous Number Next Number See English 

12. Cum adducti sunt ad Palatium, primum viderunt illud ab extra; erat amplum, structum ex porphyrite, et substructum ex jaspide,{1} et ante portam sex columnae altae ex lapide lazuli, tectum ex laminis auri, fenestrae altae ex pellucidissimo chrystallo, harum postes etiam ex auro. Post hoc, introducti sunt intus in Palatium, et circumducti a conclavi in conclave, et viderunt ornamenta ineffabilis decoris, sub tectis decoramenta coelaturae inimitabilis; juxta parietes positas mensas ex argento conflato cum auro, super quibus erant varia utensilia ex lapidibus pretiosis, et ex integris gemmis in formis coelestibus; et plura, quae non aliquis oculus in terris viderat, et inde nec aliquis sibi fidem inducere potuerat, quod talia in Coelo sint. [2] Cum in stupore ex visis magnificis illis erant, dixit Angelus, "ne miremini, haec quae videtis, non sunt aliqua manu angelica facta et fabricata, sed sunt condita ab Opifice Universi, et muneri data Principi nostro; quare hic est Ars architectonica in ipsa sua arte, et ex hac sunt omnes hujus artis regulae in Mundo." Porro dixit Angelus, "vos potestis autumare, quod talia fascinent oculos nostros, ac infatuent illos, usque ut credamus illa nostri Coeli gaudia esse; sed quia corda nostra non in illis sunt, sunt modo accessoria gaudiis cordium nostrorum; ideo quantum contemplamur illa ut accessoria, ac ut opificia Dei, tantum contemplamur Divinam Omnipotentiam et Clementiam in illis." @1. Prima editio: juspide,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church