Conjugial Love (Rogers) n. 122

Previous Number Next Number See English 

122. V. Quod ex Conjugio boni et veri, quod procedit a Domino, et influit, homo recipiat verum, et Dominus huic conjungat{1} bonum; et quod sic Ecclesia formetur a Domino apud hominem. Quod homo ex bono et vero, quae ut unum procedunt a Domino, recipiat verum, est quia hoc recipit ut suum, ac appropriat sibi ut suum, nam cogitat illud sicut a se, et similiter loquitur ex illo; et hoc fit quia verum est in luce intellectus, et inde videt illud, et quodcunque videt in se, seu in sua mente, non scit unde est, non enim videt influxum, sicut illa quae in visum oculi incidunt, inde opinatur quod sit in se. Quod ita appareat, datum est homini a Domino, ut sit homo, utque sit ei reciprocum conjunctionis: accedit, quod homo natus sit Facultas sciendi, intelligendi, et sapiendi, et haec Facultas recipit vera, per quae ei scientia, intelligentia, et sapientia: et quia foemina creata est per Verum masculi, et formatur in amorem ejus plus et plus post conjugium, sequitur quod haec etiam recipiat verum mariti in se, et conjungat illud cum suo bono. @1. Prima editio: conjugat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church