Conjugial Love (Rogers) n. 130

Previous Number Next Number See English 

130. XI. Quod Amor conjugialis sit secundum statum Ecclesiae, quia est secundum statum Sapientiae, apud hominem. Quod Amor conjugialis sit secundum statum sapientiae apud hominem, saepius antea dictum est, et saepius postea dicetur; hic itaque illustrabitur, quid Sapientia, et quod unum faciat cum Ecclesia: Apud{1} hominem sunt Scientia, Intelligentia, et Sapientia; Scientia est cognitionum, Intelligentia est rationis, et Sapientia est vitae; Sapientia in suo pleno spectata, est simul cognitionum, rationis, et vitae; Cognitiones praecedunt, Ratio per illas formatur, et Sapientia per utrasque, et tunc quando rationaliter vivitur secundum veritates quae sunt cognitiones: est itaque Sapientia et rationis et vitae simul, et fit Sapientia dum est rationis et inde vitae, at est Sapientia dum facta est vitae et inde rationis. Antiquissimi in hoc Mundo{2} non agnoverunt aliam sapientiam quam sapientiam vitae; haec fuit sapientia illorum, qui olim vocati sunt Sophi; at Antiqui post antiquissimos illos agnoverunt sapientiam rationis pro sapientia, et hi vocati sunt Philosophi: hodie autem multi etiam Scientiam vocant sapientiam; docti enim, eruditi, et modo scii, vocantur sapientes; ita Sapientia a suo culmine ad vallem suam delapsa est. [2] Sed quid Sapientia in suo ortu, progressu, et inde in suo statu pleno, etiam aliquid dicetur; illa quae Ecclesiae sunt, et vocantur Spiritualia, in intimis resident apud hominem; illa quae Reipublicae sunt, et vocantur Civilia, infra illa tenent locum; et illa quae scientiae, experientiae, et artis sunt, et vocantur Naturalia, faciunt subsellium illorum: quod illa quae Ecclesiae sunt, et vocantur Spiritualia, in intimis resideant apud hominem, est causa quia conjungunt se cum Coelo, et per Coelum cum Domino, non enim alia a Domino per Coelum intrant apud hominem; quod illa, quae Reipublicae sunt, et vocantur Civilia, infra spiritualia teneant locum, est causa quia conjungunt se cum Mundo, sunt enim Mundi; nam sunt statuta, leges et normae, quae vinciunt homines, ut ex illis fiat stata et sarta Societas et Civitas; quod illa, quae sunt scientiae, experientiae et artis, et vocantur Naturalia, faciant subsellium, causa est quia arcte se conjungunt cum quinque sensibus corporis, et hi sunt ultima, super quibus interiora quae sunt mentis, ac intima quae sunt animae, quasi sedent. [3] Nunc quia illa quae Ecclesiae sunt, et vocantur Spiritualia, in intimis resident, et quae in intimis resident, faciunt caput, et sequentia sub illis, quae vocantur Civilia, faciunt corpus, ac ultima, quae vocantur Naturalia, faciunt pedes, constat, quod dum tria illa in suo ordine consequuntur, homo sit perfectus homo; nam influunt tunc similiter, sicut illa quae Capitis sunt, influunt in Corpus, et per corpus in Pedes; ita Spiritualia in Civilia, et per civilia in Naturalia; nunc quia Spiritualia in luce Coeli sunt, patet quod Luce sua illustrent sequentia in ordine, et Calore suo, qui est amor, animent illa, et quod cum hoc fit, homini sit sapientia. [4] Quoniam Sapientia est vitae et inde rationis, ut supra dictum est, quaeritur quid sapientia vitae est; est haec in summaria comprehensione,{3} fugere mala, quia sunt damna Animae, et damna Reipublicae, et damna Corporis; et facere bona, quia haec sunt emolumenta Animae, Reipublicae, et Corporis. Haec Sapientia est, quae intelligitur per sapientiam, cum qua Amor conjugialis se ligat; ligat enim se per id, quod fugiat malum adulterii ut pestem animae, reipublicae, corporis; et quia illa Sapientia scaturit ex spiritualibus, quae Ecclesiae sunt, sequitur quod Amor conjugialis sit secundum statum Ecclesiae, quia est secundum statum sapientiae, apud hominem: per haec etiam intelligitur id, quod in antecedentibus crebro dictum est, quod quantum homo fit spiritualis, tantum in Amore vere conjugiali sit; homo enim fit spiritualis per spiritualia Ecclesiae. Plura de Sapientia, cum qua se conjungit amor conjugialis, videantur infra n. 163. 164. 165. @1. Haec paragraphus abhinc in prima editione signis citationis inclusa est.$ @2. Prima editio: Mundo,$ @3. Prima editio: comprehiensione,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church