Conjugial Love (Rogers) n. 142

Previous Number Next Number See English 

142. III: Quod Conjugiale Christianum solummodo detur castum, est quia Amor vere conjugialis simili passu vadit apud hominem, in quo status Ecclesiae apud illum, et quia ille est a Domino, ut in Transactione praecedente n. 130. 131, et alibi, ostensum est; tum quia Ecclesia in genuinis suis veris est in Verbo, et Dominus ibi in illis praesens est; ex his sequitur, quod non detur Conjugiale castum, quam in Christiano Orbe, et quod si non datur, usque sit dabile: per Conjugiale Christianum intelligitur Conjugium unius Viri cum una Uxore. Quod hoc Conjugiale possit fieri insitum Christianis, et haereditario sequi in proles a Parentibus, qui in Amore vere conjugiali sunt, et quod ex illo connascatur et facultas et inclinatio ad sapiendum illa quae Ecclesiae et Coeli sunt, in suo loco videbitur. Quod Christiani, si plures uxores ducunt, non modo adulterium naturale, sed etiam adulterium spirituale, committant, in Transactione de Polygamia demonstrabitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church