Conjugial Love (Rogers) n. 162

Previous Number Next Number See English 

162. VI: Quod Conjunctio illa fiat a primis diebus conjugii successive; et quod apud illos, qui in Amore vere conjugiali sunt, penitius et penitius in aeternum. Primus calor conjugii non conjungit, trahit enim ex amore sexus, qui est corporis et inde spiritus; et quod ex corpore in spiritu est, hoc non moratur diu; sed amor qui est ex spiritu in corpore, moratur: amor spiritus, et e spiritu corporis, insinuatur animabus et mentibus conjugum una cum amicitia et confidentia; cum hae duae cum amore primo conjugii se conjungunt, fit Amor conjugialis, qui aperit pectora, et inspirat illis amoris dulcedines; et hoc penitius et penitius, sicut illae duae primitivo amori se adjungunt, et ille intrat in has, et vicissim.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church