Conjugial Love (Rogers) n. 168

Previous Number Next Number See English 

168. X: Quod perceptio haec sit sapientia uxoris; et quod haec non dabilis sit apud virum, nec quod sapientia rationalis viri dabilis sit apud uxorem. Hoc sequitur ex discrimine, quod est inter Masculinum et Foemininum; Masculinum est ex intellectu percipere, et Foemininum est ex amore; ac Intellectus etiam percipit illa quae supra corpus, et extra mundum sunt, visus enim rationalis et spiritualis illuc vadit; at Amor non ultra id quod sentit; dum ultra, hoc trahit ex conjunctione cum intellectu viri constabilita a creatione; intellectus enim est lucis, et amor est caloris, et illa quae lucis sunt, perspiciuntur, et illa quae caloris sunt, sentiuntur. Ex his patet, quod propter universale discrimen, quod est inter masculinum et foemininum, sapientia uxoris non dabilis sit apud virum, nec sapientia viri apud uxorem: sapientia moralis viri nec dabilis est apud foeminas, quantum illa trahit ex sapientia rationali ejus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church