Conjugial Love (Rogers) n. 171

Previous Number Next Number See English 

171. XIII: Quod Uxor conjungatur Viro suo per Sphaeram vitae suae exeuntem ex amore ejus. Ex unoquovis homine exit, imo exundat, Sphaera spiritualis ex affectionibus amoris ejus, et circumdat illum, et haec se indit Sphaerae naturali, quae est e corpore, et se conjungunt; quod Sphaera naturalis e corpore continue effluat, non modo ex homine, sed etiam ex bestiis, imo ex arboribus, fructibus, floribus, et quoque ex metallis, in vulgo notum est; in Mundo spirituali similiter; sed Sphaerae ex subjectis effluentes ibi sunt spirituales, et illae quae ex Spiritibus et Angelis emanant, sunt penitus spirituales, quia illis sunt affectiones amoris, et inde perceptiones et cogitationes interiores; omne sympathicum et antipathicum inde trahit suum ortum, et quoque omnis conjunctio et disjunctio, et secundum illas praesentia et absentia ibi, homogeneum enim seu concors facit conjunctionem et praesentiam, ac heterogeneum et discors disjunctionem et absentiam, quare illae sphaerae faciunt distantias ibi: quid sphaerae illae spirituales operantur in Mundo naturali, quibusdam etiam notum est: Inclinationes conjugum inter se nec ex alia origine sunt; hos Sphaerae unanimes et concordes uniunt, ac adversae et discordes disuniunt; sunt enim Sphaerae concordes jucundae et gratae, ac discordes injucundae et ingratae. [2] Audivi ab Angelis, qui in perceptione illarum clara sunt, quod non sit ulla pars intus in homine, nec ulla extus, quae se non renovat, quod fit per solutiones et reparationes, et quod inde sit sphaera, quae jugi exundat: et dixerunt, quod sphaera illa circumstipet hominem a tergo et a pectore, sed tenuiter a tergo, dense autem a pectore; et quod haec, quae a pectore est, se conjungat cum respiratione; et quod exinde sit, quod duo Conjuges, qui discrepant animis et discordant affectionibus, in toro jaceant obversi, tergo ad tergum; et vicissim qui animis et affectionibus concordant, conversi ad se mutuo. [3] Dixerunt etiam, quod Sphaerae, quia exeunt ab omni parte hominis, et continuantur ample circum illum, non modo conjungant et disjungant duos conjuges ab extra, sed etiam ab intra; et quod inde sint omnes differentiae et varietates Amoris conjugialis. Ultimo dixerunt, quod sphaera amoris exiens ab uxore, quae tenere amatur, in Coelo percipiatur sicut dulciter fragrans, insigniter amaenius, quam percipitur illa in Mundo a recenti marito primis diebus post nuptias. Ex his patet veritas asserta, quod uxor conjungatur viro per Sphaeram vitae suae exeuntem ex amore ejus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church