Conjugial Love (Rogers) n. 173

Previous Number Next Number See English 

173. XV: Quod sic Uxor imaginem sui Mariti recipiat in se, et inde percipiat, videat, et sentiat ejus affectiones. Ex causis supra allatis sequitur ut testatum, quod Uxores recipiant in se illa, quae sunt sapientiae maritorum, ita quae sunt propria animarum et mentium illorum, et sic faciant se ex virginibus uxores: causae ex quibus hoc sequitur, sunt,{1} 1. Quod foemina creata sit ex viro. 2. Quod inde inclinatio se uniendi et sicut reuniendi cum viro insit. 3. Quod ex illa unione, et propter illam cum suo compari, foemina nascatur amor viri, et fiat plus et plus amor ejus per conjugium, quia tunc amor impendit jugiter cogitationes suas ad conjungendum sibi virum. 4. Quod conjungatur Unico suo per applicationes ad vitae ejus desideria. 5. Quod conjungantur per sphaeras circumstipantes, ac unientes se universaliter et singulariter secundum quale amoris conjugialis apud uxores, et simul secundum quale sapientiae recipientis illum apud maritos. 6. Quod etiam conjungantur per appropriationes virium maritorum ab uxoribus. 7. Ex quibus patet, quod jugiter aliquid mariti transcribatur in uxorem, et ei inscribatur sicut ejus. Ex his et illis consequitur, quod imago mariti formetur in uxore, ex qua imagine uxor percipit, videt et sentit illa quae in marito sunt, in se, et inde sicut se in illo; percipit ex communicatione, videt ex aspectu, et sentit ex tactu; quod sentiat receptionem sui amoris a marito ex tactu in palmis super genis, ulnis, manibus, et pectoribus, aperuerunt mihi tres uxores in Aula, et septem in Roseto, de quibus in Memorabilibus. @1. Prima editio: sunt.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church