181. XXII: Quod haec nullatenus possint dari, nisi in Conjugio unius Viri cum una Uxore. Est Conclusum ex omnibus illis, quae hactenus dicta sunt; et quoque fit Conclusum ex omnibus illis, quae posthac dicenda sunt; quare ad illud confirmandum peculiari commentatione non opus est.