Conjugial Love (Rogers) n. 189

Previous Number Next Number See English 

189. Dicitur, quod Foemina sentiat delitias sui caloris in luce viri, sed hoc ita intelligitur, quod foemina delitias sui amoris in sapientia viri, quia haec est receptaculum, et amor ubi hoc invenit sibi correspondens, in jucunditatibus et delitiis suis est; sed non intelligitur, quod calor cum luce sua delitietur extra formas, sed intra illas; ac calor spiritualis cum luce spirituali inibi eo plus, quia formae illae ex sapientia et amore sunt vitales, et sic susceptibiles. Hoc aliquatenus potest illustrari ex ludis ita dictis caloris cum luce in Vegetabilibus; extra illa est modo simplex conjunctio caloris et lucis, at intra illa est sicut ludus inter se, quia sunt ibi in formis seu receptaculis, transeunt enim illa per mirabiles maeandros, ac in intimis ibi spirant usus fructus, et quoque amaenitates suas exspirant late in aerem, quem implent fragrantia: et plus adhuc ad vivum deliciatio caloris spiritualis cum luce spirituali fit in formis humanis, in quibus calor ille est amor conjugialis, et lux illa est sapientia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church