Conjugial Love (Rogers) n. 191

Previous Number Next Number See English 

191. VI. Quod Status vitae post conjugium apud conjuges mutentur et succedant secundum conjunctiones mentium illorum per amorem conjugialem. Quod status mutationes et ejus successiones post conjugium apud utrumque, virum et uxorem, sint secundum Amorem conjugialem apud illos, ita vel conjunctivae vel disjunctivae mentium, est quia Amor conjugialis non modo est varius, sed etiam diversus apud conjuges; varius, apud illos qui se interius amant; apud hos enim ille per vices intermittitur, attamen intus in suo calore constanter permanet; at ille amor diversus est apud illos conjuges qui se modo exterius amant; apud hos ille non ex similibus causis per vices intermittitur, sed ex alterno frigore et calore; [2] harum differentiarum ratio est, quia apud hos corpus primas agit, et hujus ardor se circumfundit et in communione secum rapit inferiora mentis; at apud illos qui interius se amant, mens primas agit, et in communionem secum fert corpus. Apparet sicut amor ascendat e corpore in animam, quia ut primum corpus illecebras capit, intrant{1} per oculos sicut fores in mentem, et sic per visum ut atrium in cogitationes, et illico in amorem; sed usque ille e mente descendit, ac agit in inferiora secundum illorum dispositionem; quare Mens lasciva lascive agit, et Mens casta caste, et haec disponit corpus, at illa disponitur a corpore. @1. Prima editio: intrat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church