Conjugial Love (Rogers) n. 234

Previous Number Next Number See English 

234. DE CAUSIS FRIGORUM, SEPARATIONUM, ET DIVORTIORUM IN CONJUGIIS Hic ubi de Causis Frigorum in Conjugiis, etiam de Causis Separationum, et quoque Divortiorum, simul agitur; ratio est, quia cohaerent; Separationes enim non aliunde sunt, quam ex Frigoribus successive post Conjugium innatis, vel ex causis post Conjugium detectis, ex quibus etiam frigus: Divortia autem sunt ex Adulteriis, quia haec sunt prorsus opposita Conjugiis, ac opposita inducunt frigus, si non utrique, usque uni. Haec ratio est, quod Causae frigorum, separationum, et divortiorum, in unum Caput committantur. Sed cohaerentia causarum ex visis illis in serie clarius perspicitur: Series illarum est haec; I. Quod sit Calor spiritualis, et quod sit Frigus spirituale; et quod Calor spiritualis sit amor, et Frigus spirituale privatio ejus. II. Quod Frigus spirituale in Conjugiis, sit disunio animarum, et disjunctio mentium, unde Indifferentia, Discordia, Contemtus, Fastidium, Aversatio; ex quibus tandem apud plures Separatio quoad torum, cubiculum, et domum. III. Quod Causae frigorum in suis successionibus sint plures, quaedam Internae, quaedam Externae, et quaedam Accidentales. IV. Quod Causae frigorum Internae sint ex Religione. V. Quod illarum causarum Prima sit rejectio Religionis ab utroque. VI. Secunda, quod uni sit Religio, et non alteri. VII. Tertia, quod alia sit Religio uni et alia alteri. VIII. Quarta, falsitas Religionis imbuta. IX. Quod hae Causae sint frigoris interni, non autem simul externi, apud plures. X. Quod Causae frigoris Externae etiam sint plures: et quod Prima illarum sit dissimilitudo animorum et morum. XI. Secunda, quod Amor conjugialis credatur unus cum amore scortatorio,{1} modo quod hic ex lege sit illicitus, ille autem licitus. XII. Tertia, est aemulatio supereminentiae inter conjuges. XIII. Quarta, nulla determinatio ad aliquod studium aut negotium, ex qua cupiditas vaga. XIV. Quinta, Inaequalitas status et conditionis in externis. XV. Quod Causae separationis sint etiam aliquae. XVI. Prima illarum est Vitium mentis. XVII. Secunda est Vitium corporis. XVIII. Tertia, est Impotentia ante conjugium. XIX. Quod Adulterium sit causa Divortii. XX. Quod Causae accidentales [frigoris]{2} etiam sint plures; et quod harum Prima sit commune ex jugi licito. XXI. Secunda, quod Cohabitatio cum conjuge ex foedere et lege videatur coacta, et non libera. XXII. Tertia, affirmatio ab uxore, et sermocinatio de amore ab illa. XXIII. Quarta, cogitatio viri interdiu et noctu de uxore, quod velit; et vicissim cogitatio uxoris de viro quod non velit. XXIV. Quod sicut frigus est in mente, etiam sit in corpore; et quod secundum frigoris illius incrementa, claudantur etiam externa corporis. Sequitur nunc horum Explicatio. @1. Prima editio: scortario,$ @2. Confer n. 256 infra.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church