237. III: Quod Causae frigorum in suis successionibus sint plures, quaedam Internae, quaedam Externae, et quaedam Accidentales. Quod causae frigorum in conjugiis sint plures, scitur in Mundo; tum etiam quod oriantur ex multis causis externis; sed quod origines causarum lateant absconditae in intimis, et quod ex his se derivent in consequentia, usque dum apparent in externis, non scitur: ut itaque sciatur, quod causae externae non sint causae in se, sed derivativae a causis in se, quae,{1} ut dictum est, in intimis sunt, ideo causae primum communiter dispescuntur in Internas, Externas, et postea particulariter explorantur. @1. Prima editio: quae (absque puncto)$