Conjugial Love (Rogers) n. 240

Previous Number Next Number See English 

240. V: Quod causarum internarum frigorum Prima sit rejectio religionis ab utroque. Apud illos, qui a facie in occiput, seu a pectore in tergum, rejiciunt sancta Ecclesiae, non datur{1} ullus amor bonus; si apparens aliquis e corpore, usque non datur aliquis in spiritu; apud tales se locant bona extra mala, et obvelant haec sicut amictus splendens auro corpus putre; mala quae intus resident, et obvelantur, sunt in genere odia, et inde intestinae pugnae contra omne spirituale; cuncta enim Ecclesiae, quae rejiciunt, sunt in se spiritualia; et quia amor vere conjugialis est omnium amorum spiritualium fundamentalis, ut supra ostensum est, patet, quod intrinsecum odium contra illum sit, et quod amor intrinsecus seu proprius apud illos sit pro opposito, qui est adulterii; quare illi, plus quam alii, subsannaturi sunt veritatem hanc, quod amor conjugialis sit cuique secundum{2} statum Ecclesiae; imo ad nominationem amoris vere conjugialis forte cachinnaturi; sed sit hoc; attamen ignoscendi sunt, quia illis tam impossibile est cogitare aliud de amplexibus in conjugiis, quam cogitant de illis in scortationibus, sicut est camelum intrudere per foramen acus netoriae. Hi, qui tales sunt, quoad amorem conjugialem, frigent frigore prae caeteris; si adhaerent conjugibus, fit hoc modo propter aliquas ex causis externis, supra n. 153, recensitis, quae continent et ligant. Apud hos interiora, quae animae et inde mentis sunt, plus et plus occluduntur, et in corpore obturantur, et tunc amor etiam sexus vilescit, aut in interioribus corporis, et inde in cogitationis infimis illorum, insane lascivit; illi etiam sunt, qui intelliguntur in Memorabili, n. 79, quod legant, si placet. @1. Prima editio: datut$ @2. Prima editio: seundum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church