Conjugial Love (Rogers) n. 246

Previous Number Next Number See English 

246. X: Quod Causae externae frigoris etiam sint plures; et quod harum Prima sit Dissimilitudo animorum et morum. Sunt Similitudines et Dissimilitudines internae, et sunt externae; Internae non aliunde ducunt originem quam ex Religione; nam haec implantatur animabus, et per animas a parentibus in proles, ut suprema inclinatio, traducitur; anima enim cujusvis hominis trahit vitam a Conjugio boni et veri, et ex hoc est Ecclesia; et quia haec varia et diversa est in Partibus Universi Orbis, ideo etiam sunt animae omnium hominum variae et diversae; quare similitudines et dissimilitudines internae inde sunt, et secundum illas, conjunctiones conjugiales, de quibus actum est. [2] At Similitudines et Dissimilitudines externae, non sunt animarum, sed animorum; per Animos intelliguntur affectiones et inde inclinationes externae, quae praecipue insinuantur post partum per Educationes, Consortia, et inde Consuetudines; dicitur enim, "est mihi animus ad faciendum hoc aut illud," per quod percipitur affectio et inclinatio ad illud; persuasiones captae de hoc aut illo vitae genere, etiam animos illos formare solent; inde sunt inclinationes ad ineundum conjugia etiam cum disparibus, et quoque ad renuendum ad conjugia cum paribus; sed usque haec conjugia post cohabitationis tempora variantur secundum similitudines et dissimilitudines haereditate et simul educatione contractas; et dissimilitudines inducunt frigus. [3] Similiter dissimilitudines morum; ut pro exemplo, barbarus seu barbara cum polita aut polito; mundus aut munda, cum immunda aut immundo; litigiosus aut litigiosa cum pacifica aut pacifico; verbo, immoriger aut immorigera cum morata aut morato. Sunt talium dissimilitudinum conjugia non dissimilia conjunctionibus diversarum specierum animalium inter se, sicut ovium et hircorum, cervorum et mulorum, gallinarum et anserum, passerum et avium nobilium, imo sicut canum et felium, quae propter dissimilitudines se non consociant; at in genere humano facies non indicant illas, sed consuetudines; quare frigora inde sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church