Conjugial Love (Rogers) n. 250

Previous Number Next Number See English 

250. XIV: Quod causarum externarum Quinta sit Inaequalitas status et conditionis in externis. Sunt plures Inaequalitates status et conditionis, quae tempore cohabitationis dirimunt amorem conjugialem initiatum ante nuptias; sed referri possunt ad inaequalitates quoad Aetates, quoad Dignitates, et quoad Opulentias: quod inaequales Aetates inducant frigus in conjugiis, ut pueri cum anu, et adolescentis virginis cum decrepito, confirmatione non eget. Quod inaequales Dignitates similiter in conjugiis, ut viri principis cum ancilla, ac matronae illustris cum famulo, etiam absque confirmatione agnoscitur. Quod pariter Opulentiae, nisi similitudo animorum et morum, et applicatio unius ad inclinationes et ad nativa desideria alterius, consocient illos, patet. Sed hos et illos obsequia propter supereminentiam status et conditionis alterius, non conjungunt nisi serviliter; at haec conjunctio est conjunctio frigida; apud illos enim conjugiale non est spiritus et cordis, sed modo oris et nominis, a quo gloriatur inferior, et verecunde rubescit superior. In coelis autem non datur inaequalitas aetatum, nec dignitatum, neque opulentiarum; quoad Aetates, ibi omnes in flore juventutis sunt, et in illo permanent in aeternum; quoad Dignitates, spectant omnes ibi alios secundum usus quos praestant, eminentiores conditione inferiores ut fratres, nec praeponunt dignitatem praestantiae usus, sed hanc illi; et quoque cum Virgines dantur nuptui, non sciunt e quo stemmate sunt; nemo enim ibi scit patrem suum in terra, sed Dominus est omnium Pater: quoad Opulentias similiter, hae sunt ibi dotes sapiendi; secundum has dantur illis opes in sufficientia: quomodo initiantur conjugia ibi, videatur supra n. 229.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church