Conjugial Love (Rogers) n. 260

Previous Number Next Number See English 

260. XXIV: Quod sicut frigus est in mente, etiam sit in corpore; et quod secundum frigoris illius incrementa,{1} claudantur etiam externa corporis. Creditur hodie, quod Mens hominis sit in Capite, et nihil ejus in Corpore; cum tamen et Anima et Mens est tam in capite quam in corpore, est enim Anima et Mens homo, utraque enim facit Spiritum, qui post mortem vivit; qui quod sit in perfecta forma humana, in Transactionibus nostris plene ostensum est: inde est, quod ut primum homo aliquid cogitat, id possit in instanti eloqui ex ore corporis, et simul id effigiare gestu; et quod ut primum aliquid vult, id possit in instanti agere et efficere per membra corporis; quae non fierent, si non Anima et Mens simul in corpore essent, et facerent spiritualem ejus hominem. Cum ita est, videri potest, quod dum Amor conjugialis est in Mente, sit sibi similis in Corpore; et quia amor est calor, quod aperiat ab interioribus externa corporis; vicissim autem, quod privativum ejus, quod est frigus, occludat ab interioribus externa corporis: ex his manifeste patet causa facultatis in aeternum perstantis apud angelos, et causa defectus apud homines frigoris. @1. Prima editio: incremenua,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church