Conjugial Love (Rogers) n. 264

Previous Number Next Number See English 

264. Post haec iterum aperuit se terra, sed ad dextrum, et vidi exsurgentem alium Diabolum, super cujus capite erat sicut cidaris, circumvoluta spiris tanquam colubri, cujus caput e vertice eminuit; facies ei erat leprosa a fronte ad mentum, et quoque utraque manus; lumbi erant nudi et atri sicut fuligo, per quam ignis sicut foci furve transparuit, et tali pedum sicut duae viperae: prior Diabolus hoc viso conjecit se super genua, et adoravit illum; quaesivi, cur ita; dixit, "est ille deus coeli et terrae, estque omnipotens;" et tunc quaesivi hunc, "quid tu dicis ad hoc;" respondit, "quid dicam; est mihi omnis potestas super Coelum et Infernum; sors omnium animarum est in mea manu;" et quaesivi iterum, "quomodo potest ille, qui est imperator imperatorum, ita se submittere, et tu adorationem recipere;" respondit, "est usque meus servus; quid imperator coram Deo; est in dextra mea fulmen excommunicandi:" [2] et tunc dixi illi, "quomodo potes ita insanire; fueras in Mundo solum Canonicus; et quia phantasia laborasti, quod tibi etiam fuerunt claves, ac inde potestas ligandi et solvendi, spiritum tuum in hunc gradum vesaniae evexeras, ut nunc credas, quod sis ipse Deus:" ad haec indignatus juravit quod sit, et quod Domino non sit aliqua potestas in Coelo, "quia omnem transtulerat in nos; non opus habemus, quam ut mandemus, ac Coelum et Infernum reverenter obediunt; si mittimus aliquem in infernum, diaboli statim recipiunt illum, similiter Angeli illum, quem mittimus in Coelum." Quaesivi porro, "quot estis in Societate vestra;" dixit, "trecenti, et omnes ibi sumus dii; ego autem deus deorum." [3] Post haec aperuit se terra sub pedibus utriusque, et subsiderunt profunde in sua inferna; et datum est videre, quod sub Infernis illorum essent ergastula, in quae deciderent illi, qui damna aliis inferunt; cuivis enim in Inferno relinquitur sua phantasia, et quoque gloriatio in illa, sed non licet malum facere alteri: quod tales sint ibi, est quia homo tunc est in suo spiritu, ac spiritus, postquam separatus est a corpore, venit in plenam libertatem agendi secundum ejus affectiones et inde cogitationes. [4] Postea datum est inspicere in illorum inferna; ac Infernum, ubi erant imperatores imperatorum ac reges regum, erat plenum omni immunditie, ac illi visi sunt sicut variae ferae truculentis oculis: similiter in altero inferno, ubi erant dii et deus deorum, et in hoc apparuerunt dirae aves noctis, quae vocantur ochim et Ijim, volantes circum illos; imagines phantasiae illorum ita mihi visae sunt. Ex his patuit, qualis est Amor sui Politicus, et qualis est Amor sui Ecclesiasticus, quod hic sit ut velint esse dii, ille autem ut velint esse imperatores; et quod ita velint, et quoque affectent, quantum fraena amoribus istis relaxantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church