Conjugial Love (Rogers) n. 267

Previous Number Next Number See English 

267. Alterum Memorabile. Post aliquod temporis spatium intravi quendam Lucum, et ibi ambulavi in meditatione de illis, qui in concupiscentia et inde phantasia possidendi illa quae Mundi sunt; et tunc ad aliquam distantiam a me vidi binos Angelos inter se colloquentes, et per vices me aspicientes; quare accessi propius, et me appropinquantem alloquuti dicebant, "percipimus in nobis, quod mediteris quod nos loquimur, seu quod nos loquamur quod tu meditaris, quod est ex communicatione affectionum reciproca;" quaesivi itaque quid loquerentur; dicebant de Phantasia, de Concupiscentia, et de Intelligentia; et nunc de illis, qui delectant se ex visione et imaginatione possessionis omnium Mundi; [2] et tunc rogavi, ut mentem suam expromerent de tribus illis, de Concupiscentia, Phantasia et Intelligentia; et exorsi sermonem dicebant, quod unusquisque in Concupiscentia sit interius ex nativitate; sed in Intelligentia exterius ex educatione; et quod nemo in Intelligentia, minus in sapientia sit interius, ita quoad spiritum, nisi a Domino; "omnis enim detinetur a concupiscentia mali, ac tenetur in intelligentia, secundum aspectum ad Dominum, et simul conjunctionem cum Ipso; absque eo homo non est nisi quam concupiscentia; at usque hic in externis seu quoad corpus est in intelligentia ex educatione; homo enim concupiscit honores et opes, seu eminentiam et opulentiam; et haec duo non assequitur nisi appareat moralis et spiritualis, ita intelligens et sapiens; ac ita apparere discit ab infantia; quae causa est, quod ut primum inter homines seu in caetus venit, invertat spiritum suum, ac removeat illum a concupiscentia, et ex decoris et honestis, quae ex infantia didicit, et in memoria corporis retinet, loquatur et agat; et quam maxime caveat, ne aliquid ex concupiscentiae vesania, in qua est ejus spiritus, emanet: [3] inde est omnis homo, qui non interius a Domino ducitur, simulator,{1} sycophanta, hypocrita, et sic apparens{2} homo, et tamen non homo; de quo potest dici, quod ejus crusta seu corpus sapiat, ac ejus nucleus seu spiritus insaniat; tum quod externum ejus sit humanum ac internum{3} ferinum; tales occipitio spectant sursum, et frontispicio deorsum, ita ambulant sicut gravedine obsessi, capite pendente, cum vultu prono ad terram; illi dum exuunt corpus, et fiunt spiritus, et tunc manumittuntur, fiunt suae concupiscentiae vesaniae; nam illi qui in amore sui sunt, cupiunt dominari super universum, imo extendere ejus limites illuc ad amplificandum dominium, nusquam vident finem; illi qui in amore mundi sunt, cupiunt possidere omnia ejus, ac dolent et invident, si aliqui thesauri apud aliquos latent reconditi; quare tales ne mere concupiscentiae fiant, et sic non homines, datur illis in Mundo naturali{4} cogitare ex timore jacturae famae, et sic honoris et lucri, ut et ex timore legis et ejus poenae, et quoque datur impendere mentem in aliquod studium seu opus, per quae tenentur in externis et sic in statu intelligentiae, utcunque interius delirant et insaniunt." [4] Post haec quaesivi, num omnes illi qui in concupiscentia sunt, etiam in ejus phantasia sint; respondebant quod illi in phantasia suae concupiscentiae sint, qui interius in se cogitant, et nimium indulgent suae imaginationi, loquendo secum; hi enim separant spiritum suum paene a nexu cum corpore,{5} et ex visione inundant intellectum, et fatue oblectant se sicut ex possessione universali: in hoc delirium immittitur homo post mortem, qui spiritum suum a corpore abstraxit, et non ex delitio delirii voluit recedere; cogitando aliquid ex religione de malis et falsis, et minime aliquid de effraeno amore sui, quod sit destructivus amoris in Dominum, ac de effraeno amore mundi, quod sit destructivus amoris erga proximum. @1. Prima editio: similator,$ @2. Prima editio: aparens$ @3. Prima editio: inrernum$ @4. Prima editio: spirituali (sed in errore, lapsu pennae, ut videtur ex praecedentibus et sequentibus hic, et ex doctrina communi alibi tradita de spirituali mundo et naturali; hoc dictum iterum in VCR 662:3 apparet, at cum aliis erroribus manifestioribus abhinc repetitis, ex quo videntur mere repetiti absque emendatione)$ @5. Prima editio: compore,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church