289. XVIII: Quod sint propter reconciliationes. Quod inter conjuges, qui discordant mentibus ex variis causis, sint alternae dissidentiae et confidentiae, abalienationes et conjunctiones, imo rixationes et compositiones, ita reconciliationes, tum etiam quod apparentes amicitiae reconcilient, in Mundo notum est. Dantur etiam reconciliationes, quae fiunt post discessiones, quae non sunt ita alternae et transitoriae.