Conjugial Love (Rogers) n. 318

Previous Number Next Number See English 

318. I: Quod post mortem conjugis iterum contrahere matrimonium dependeat a praecedente amore conjugiali. Est amor vere conjugialis sicut lanx, qua inclinationes ad conjugia iterata ponderantur; quantum amor conjugialis praecedens ad illum amorem accedit, tantum inclinatio ad iteratum conjugium recedit, at quantum amor praecedens recedit ab illo amore, tantum inclinatio ad alterum conjugium solet accedere: causa in propatulo est, quia amor conjugialis est in simili gradu conjunctio mentium, quae in vita corporis unius manet post obitum alterius, et haec tenet inclinationem sicut trutinam in bilance, et facit superpondium secundum veri amoris appropriationem: sed quia accessio ad hunc amorem raro hodie fit nisi ad aliquot passus, ideo scala superpondii inclinationis ut plurimum attollit se ad aequationem, et ex hac nutat et protendit ad alteram partem, hoc est, ad conjugium. [2] Contrarium est apud illos, quorum amor praecedens in conjugio priori ab amore vere conjugiali recessit; causa est, quia recessio ab illo in simili gradu est disjunctio mentium, quae etiam in vita corporis unius manet post obitum alterius, et haec intrat voluntatem ab alterius disjunctam, et facit inclinationem ad conjunctionem novam; pro qua cogitatio illata ab inclinatione voluntatis infert spem de unitiore, et sic jucundiore cohabitatione. [3] Quod inclinationes ad iterata conjugia trahant suum ortum ex statu praecedentis amoris, notum est, et quoque ratio hoc videt; amori enim vere conjugiali inest timor jacturae, et post jacturam dolor, et hic dolor et ille timor est in ipsis intimis mentium; inde est, quod quantum ex illo amore inest, tantum anima inclinet et voluntate et cogitatione, hoc est, intentione, ut sit in subjecto cum quo et in quo fuit; ex his sequitur, quod mens in libra teneatur ad alterum conjugium secundum gradum amoris in quo fuit in priori; ex hoc est, quod post mortem iidem reuniantur, ac similiter, ut in Mundo, se mutuo ament: sed, ut supra dictum est, hodie est ille amor rarus, et sunt pauci, qui digito attingunt illum, et illi qui non attingunt, et plus qui ab illo procul recedunt, hi sicut cupiverunt separationem in vita consorte anteacta, quae frigida fuit, ita post mortem cupiunt conjunctionem cum alia seu alio: sed de his et illis plura in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church