330. Alterum Memorabile. Quondam audivi ventilationem amaenam inter{1} Viros, quae erat de Sexu foeminino, num aliqua Mulier possit amare suum Virum, quae constanter amat suam pulchritudinem, hoc est, quae amat se ex sua forma; convenerunt inter se primum, quod foeminis duplex pulchritudo sit, una naturalis, quae est faciei et corporis, et altera spiritualis quae est amoris et morum; convenerunt etiam, quod binae illae Pulchritudines saepius sint divisae in Mundo naturali, et quod semper sint unitae in Mundo spirituali, nam in hoc Mundo pulchritudo est forma amoris et morum, quare post mortem saepius contingit, quod Mulieres deformes fiant pulchritudines, ac Mulieres pulchrae fiant deformitates. [2] Cum Viri hoc ventilabant, venerunt aliquae Uxores, et dixerunt, "admittite nostram praesentiam, quia vos id quod ventilatis, docet scientia, nos autem id docet experientia; et quoque tam parum scitis de Amore uxorum, ut vix aliquid; num scitis, quod prudentia sapientiae uxorum sit, amorem suum ad maritos in intimo pectoris sui, aut in medio cordis sui, recondere." Inchoabatur Ventilatio, et Primum Conclusum a Viris erat, quod omnis foemina velit pulchra facie et pulchra moribus videri, quia nata est affectio amoris, et forma hujus affectionis{2} est Pulchritudo, quare foemina quae non vult pulchra esse, non est foemina quae vult amare et amari, et inde non vere foemina. Ad haec uxores dixerunt, "pulchritudo foeminae habitat in molli teneritate, et inde in exquisita sensatione; inde est amor foeminae ad virum, et amor viri ad foeminam; vos forte hoc non intelligitis." [3] Alterum Conclusum Virorum erat, quod foemina ante conjugium velit pulchra esse pro viris, at post conjugium, si casta est, pro solo Viro, et non pro viris. Ad hoc dixerunt uxores, "Maritus postquam libaverat pulchritudinem naturalem uxoris, non videt illam amplius, sed videt ejus pulchritudinem spiritualem, et ex hac redamat, ac revocat naturalem, sed sub alia specie." [4] Conclusum Tertium ventilationis illorum erat, quod si foemina post conjugium vult similiter pulchra videri, sicut ante illud, amet viros{3} et non virum, quia foemina se amans ex pulchritudine sua, continue vult ut pulchritudo sua libetur, "et quia haec non amplius apparet viro, ut dixistis, vult ut a viris, coram quibus apparet; quod huic sit amor sexus, et non amor unius ex sexu, patet;" ad haec conticuerunt uxores, murmurabant tamen haec, "quae mulier datur ita expers vanitatis, ut non velit pulchra videri etiam viris, simul dum suo unico." Audiebant haec aliquae Uxores e Coelo, quae erant pulchrae, quia affectiones coelestes, et tria Conclusa virorum confirmabant; sed addiderunt, "modo ament suam pulchritudinem et ejus ornatus, propter suos maritos, et ab illis." @1. Prima editio: inrer$ @2. Prima editio: affectioniis$ @3. Prima editio: vivos$