340. VII. Quod genti Israeliticae, permissum fuerit plures uxores ducere, quia apud illam non Ecclesia Christiana fuit, et inde nec dabilis amor vere conjugialis. Dantur hodie, qui de Institutione de Conjugiis monogamicis, seu unius viri cum una uxore, cogitant ambiguum, et apud se litigant ratione, opinantes, quod quia Polygamica conjugia Genti Israeliticae, et ejus Regibus, ac Davidi et Salomoni, aperte permissa fuerunt, in se etiam forent permissibilia Christianis; sed illi non aliquid distincte sciunt de Gente Israelitica et de Christiana, nec de Ecclesiae externis et internis, neque de mutatione Ecclesiae a Domino ab Externa in Internam; consequenter non aliquid ex interiori judicio de Conjugiis. In genere tenendum est, quod homo natus sit naturalis et{1} fiat spiritualis, et quod quamdiu manet naturalis, sicut in nocte et sicut in somno de spiritualibus sit, et quod tunc ne quidem sciat discrimen inter hominem Externum naturalem ac Internum spiritualem. [2] Quod apud Gentem Israeliticam non fuerit Ecclesia Christiana, notum est ex Verbo; exspectaverunt enim Messiam, sicut adhuc exspectant, qui illos super omnes gentes et populos in Mundo, exaltaret; quare si illis dictum fuisset, et adhuc diceretur, quod Regnum Messiae sit super Coelos et inde super omnes gentes, illud retulissent inter nugas; inde erat, quod Christum seu Messiam, Dominum nostrum, dum in Mundum advenit, non modo non agnoverint, sed etiam e Mundo atrociter sustulerint; ex his constat, quod apud illam Gentem non fuerit Ecclesia Christiana, sicut nec hodie est; et illi apud quos non Ecclesia Christiana est, sunt naturales externi et interni; et his non obest Polygamia, est enim illa inscripta naturali homini; hic enim de amore in conjugiis non alia percipit, quam quae libidinis sunt; hoc intelligitur per haec a Domino, Quod Moses ob duritiem cordis illorum permiserit dimittere uxores; sed quod ab initio non ita fuerit, Matth. XIX:8; dicit quod Moses permiserit, ut sciatur quod non Dominus. [3] Quod autem Dominus docuerit Internum spiritualem hominem, notum est ex praeceptis Ipsius, et ex abrogatione Ritualium, quae solummodo pro usu inserviverunt Naturali homini; ex praeceptis Ipsius de Lavatione, quod sit purificatio Interni hominis, Matth. XV:1.[2.]17 ad 20. Cap. XXIII:25.26. Marc. VII:14 ad 23: de Adulterio, quod sit cupiditas voluntatis, Matth. V:28; de Dimissione uxorum, quod sit illicita; et de Polygamia, quod sit Legi Divinae non consentanea, Matth. XIX:3 ad 9: haec et plura quae Interni et spiritualis hominis sunt, docuit Dominus, quia Solus aperit interna Mentium humanarum, ac facit illa spiritualia, et haec indit naturalibus, ut haec etiam spiritualem essentiam ducant; quod etiam fit, si Ipse aditur, ac vivitur secundum praecepta Ipsius, quae in summa sunt, credere in Ipsum, ac fugere mala quia diaboli sunt et a diabolo, tum facere bona, quia Domini sunt et a Domino, et haec et illa facere sicut a se, et simul credere, quod fiant a Domino per illum. [4] Ipsa causa, quod Solus Dominus aperiat Internum spiritualem hominem, ac indat hunc Externo naturali homini, est, quia omnis homo naturaliter cogitat, et naturaliter agit, et ideo non potest aliquid spirituale percipere, et illud in suo naturali recipere, nisi Deus Humanum Naturale assumserit, et Hoc etiam Divinum fecerit. Ex his nunc constat veritas, quod Genti Israeliticae permissum fuerit plures uxores ducere, quia apud illam non fuit Ecclesia Christiana. @1. Prima editio: ut$