Conjugial Love (Rogers) n. 347

Previous Number Next Number See English 

347. XII: Quod Polygamus, quamdiu manet polygamus, non fieri possit spiritualis; fieri spiritualis est elevari e naturali, hoc est, e luce et calore mundi in lucem et calorem coeli; de hac elevatione non scit aliquis, nisi qui elevatus est; attamen naturalis homo non elevatus usque non percipit aliter quam quod elevatus sit; causa est, quia aeque ut spiritualis homo, potest elevare intellectum suum in lucem coeli, ac spiritualiter cogitare et loqui, sicut naturalis; at si non simul voluntas intellectum in altitudinem illam sequitur, usque non elevatus est; non enim stat in elevatione illa, sed post momenta demittit se ad voluntatem suam, ac ibi stationem suam firmat: dicitur voluntas, ac intelligitur simul amor, quia voluntas est receptaculum amoris, quod enim homo amat, hoc vult. Ex his paucis constare potest, quod polygamus quamdiu manet polygamus, seu quod idem est, quod naturalis homo quamdiu manet naturalis, non fieri possit spiritualis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church