351. XV: Quod ex his illi, tametsi polygami, salventur, qui agnoscunt Deum, et ex religione vivunt secundum leges justitiae civiles. Omnes in Universo terrarum Orbe, qui agnoscunt Deum, et vivunt secundum leges justitiae civiles ex religione, salvantur: per leges justitiae civiles, intelliguntur praecepta, qualia sunt in Decalogo, quae sunt, quod non occidendum, non moechandum, non furandum, non false testandum; haec praecepta sunt leges justitiae civiles in omnibus Regnis terrae, nam sine illis Regnum non subsisteret. [2] Sed vivuntur a quibusdam ex timore poenarum legis, a quibusdam ex obedientia civili, a quibusdam etiam ex religione, et illi, a quibus vivuntur etiam ex religione, salvantur; causa est, quia tunc Deus in illis est, et homo, in quo est Deus, salvatur. Quis non videt, quod apud filios Israelis, postquam ex Aegypto profecti sunt, inter Leges illorum fuerint, quod non occidendum sit, non moechandum, non furandum, non false testandum, quoniam communio seu societas illorum absque illis legibus non potuisset subsistere; et tamen eaedem Leges a Jehovah Deo super monte Sinai cum stupendo Miraculo promulgatae sunt; sed causa promulgationis illarum fuit, ut eaedem Leges fierent etiam leges religionis, et sic quod facerent illas non solum propter Societatis bonum, sed etiam propter Deum, et quod cum facerent illas ex religione propter Deum, salvarentur. [3] Ex his constare potest, quod Pagani, qui agnoscunt Deum, et vivunt secundum leges justitiae civiles, salventur; non enim illorum culpa est, quod non sciant aliquid de Domino, consequenter non aliquid de castitate conjugii cum una uxore: nam contra Divinam Justitiam est, quod qui agnoscunt Deum, ac vivunt ex religione leges justitiae, quod est{1} fugere mala quia contra Deum sunt, et facere bona quia cum Deo sunt, condemnentur. @1. Prima editio: quae sunt$