Conjugial Love (Rogers) n. 361

Previous Number Next Number See English 

361. Quod homo accendatur ex impugnatione amoris ejus, aperietur ipsa causa: forma humana in intimis suis a creatione est forma amoris et sapientiae; in homine sunt omnes affectiones amoris, et inde omnes perceptiones sapientiae in perfectissimo ordine compositae, ita ut simul faciant unanimum, et sic unum; sunt illae substantiatae, nam substantiae sunt subjecta illarum. Cum itaque Humana forma ex illis composita est, patet, quod, si amor impugnatur, etiam universa illa forma cum omnibus et singulis ibi in instanti seu simul impugnetur: et quia omnibus vivis a creatione inditum est velle in sua forma permanere, hoc vult communis compages a singulis, et singula a communi; inde cum amor impugnatur, defendit se per intellectum suum, ac intellectus per rationalia et per imaginativa, per quae sibi repraesentat eventum; imprimis per illa, quae unum cum amore, qui impugnatur, agunt; quod nisi fieret, ex privatione illius amoris, tota illa forma labefactaretur. [2] Inde nunc est, quod amor, ut resistat impugnationibus, substantias formae suae induret, ac erigat quasi in cristas, totidem aculeos, hoc est, crispet se; talis est exacerbatio amoris, quae vocatur Zelus: quare si non datur copia resistendi, oritur anxietas et dolor, quia praevidet exstinctionem interioris vitae cum jucundis ejus. Vicissim autem, si amor favetur et mulcetur, forma illa remittit se, emollit se, dilatat se, ac substantiae formae fiunt lenes, blandae, clementes, et lenocinia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church