Conjugial Love (Rogers) n. 408

Previous Number Next Number See English 

408. XVII. Quod ille Amor apud Spirituales sit ab interiori seu priori, apud Naturales autem ab exteriori seu posteriori. Cogitare et concludere ex interiori et priori, est ex finibus et causis ad effectus, at cogitare et concludere ab exteriori seu posteriori, est ex effectibus ad causas et fines; haec progressio est contra ordinem, illa autem est secundum ordinem; nam cogitare et concludere a finibus et causis, est a bonis et veris in superiore regione mentis perspectis, ad effectus in inferiore; ipsa rationalitas humana a creatione talis est: at cogitare et concludere ab effectibus, est ab inferiore regione mentis, ubi sensualia corporis cum suis apparentiis et fallaciis sunt, augurari causas et fines, quod in se non aliud est, quam confirmare falsitates et concupiscentias, et has post confirmationem videre et credere esse sapientiae veritates, et hujus amoris bonitates. Simile est cum Amore infantum et liberorum apud spirituales et naturales; Spirituales amant illos ex priori, ita secundum ordinem; Naturales autem amant illos ex posteriori, ita contra ordinem. Haec adducta sunt duntaxat ad confirmationem Articuli praecedentis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church