42. His subjiciam duo Memorabilia e Mundo Spirituali: Primum hoc: Quodam mane suspexi in Coelum, et vidi supra me Expansum supra Expansum; et vidi, quod aperiretur Primum Expansum, quod prope erat, et mox Alterum quod superius, et tandem Tertium quod erat supremum; et ex illustratione inde percepi, quod super Primo Expanso essent Angeli, ex quibus primum seu ultimum Coelum; et super secundo Expanso essent Angeli, ex quibus secundum seu medium Coelum; et super tertio Expanso essent Angeli, ex quibus tertium seu supremum Coelum. Miratus sum primum quid et cur hoc; et mox audita est e Coelo vox sicut tubae, dicens, "percepimus, et nunc videmus, quod mediteris de Amore Conjugiali; et scimus, quod adhuc non aliquis in terris sciat, quid Amor vere Conjugialis in sua origine, et in sua essentia est,{1} et tamen interest ut sciatur; quare placuit Domino aperire tibi Coelos, ut in mentis tuae interiora influat lux illustrans, et inde perceptio: apud nos in Coelis, imprimis in Tertio, sunt Coelestes nostrae delitiae principaliter ex Amore Conjugiali; quare ex data nobis venia demittemus ad te Par conjugum ut videas:" [2] et ecce tunc apparuit Currus e supremo seu tertio Coelo descendens, in quo visus est unus Angelus; sed sicut appropinquavit, visi sunt in illo duo: Currus e longinquo fulsit coram oculis meis sicut adamas, et ei alligati erant pulli equorum candidi sicut nix; et sedentes in Curru tenebant manibus duos turtures, et clamabant ad me, "vis ut propius adveniamus; sed cave tunc, ne coruscum, quod e Coelo nostro, e quo descendimus, et est flammeum, penetret interius, e cujus influxu quidem illustrantur ideae intellectus tui superiores, quae in se sunt coelestes, at hae in Mundo, in quo es, sunt ineffabiles; quare recipe, quae auditurus es, rationaliter, et sic ad intellectum expone illa;" et respondi, "cavebo, venite propius;" et venerunt, et ecce erat Maritus et ejus Uxor; et dixerunt, "sumus Conjuges; viximus beati in Coelo a Primo aevo, quod a vobis vocatur Saeculum Aureum, et perpetuo in simili flore aetatis, in quo tu nos vides hodie." [3] Lustravi utrumque, quia percepi quod repraesentarent Amorem Conjugialem in sua vita et in suo ornatu; in sua vita in faciebus, et in suo ornatu in vestibus; omnes enim Angeli sunt affectiones amoris in forma humana; ipsa affectio regnans elucet ex illorum faciebus, et ex affectione et secundum illam sortiuntur vestes; quare dicitur in Coelo, quod sua Affectio quemlibet investiat. Maritus apparuit in aetate media inter adolescentiam et juventutem; ab oculis ejus emicabat lux scintillans ex sapientia amoris, ex qua luce facies ejus intime sicut radiabat, et ex eradiatione inde cutis in extremis quasi fulgebat; inde tota ejus facies fuit unus splendens decor: indutus erat talari, et sub talari veste coloris hyacinthini, et hanc circumligabat zona aurea, super qua erant tres lapides pretiosi, bini sapphiri a lateribus, ac pyropus in medio; tibialia ex splendente lino, cui intexta erant fila ex argento; et calcei ex holoserico: haec fuit Forma repraesentativa Amoris Conjugialis apud Maritum. [4] Apud Uxorem autem fuit haec; facies ejus mihi visa est, et non visa; visa est ut ipsa pulchritudo, et non visa quia haec inexpressibilis; in facie enim erat splendor lucis flammeae, qualis lux est Angelis in Tertio Coelo, et haec visum meum hebetavit; quare modo obstupui: hoc illa animadvertens loquebatur ad me dicens, "quid vides;" respondi, "non video nisi Amorem Conjugialem, et ejus formam, sed video et non video;" ad haec avertit illa se oblique a marito, et tunc potui lustrare intentius; oculi ejus micabant ex luce Coeli sui, quae, ut dictum est, est flammea, et inde trahit ex amore sapientiae; amant enim Uxores in illo Coelo Maritos ex sapientia et in sapientia illorum, et Mariti uxores ex illo amore et in illo erga se, et sic uniuntur; inde erat pulchritudo ejus, quae talis, ut illam aemulari et sistere in sua forma non possit ullus pictor, non enim datur tale coruscum in ejus colore, nec tale formosum expressibile in ejus arte: crines erant in ordine decore positi secundum correspondentiam cum pulchritudine, et eis inserti flores ex diadematibus: collarium ei erat ex pyropis, ac inde pendebat rosarium ex chrysolithis; et ei armillae erant ex unionibus: amicta erat toga coccinea, et sub illa veste pectorali purpurea, quam anterius colligabant rubini: sed quod miratus sum, variegabantur colores secundum aspectum ad maritum, et quoque secundum illum nunc magis nunc minus coruscabant; in aspectu mutuo magis, et in aspectu obliquo minus. [5] His visis loquebantur iterum mecum; et cum Maritus loquebatur ille simul sicut ex uxore, et cum Uxor simul illa sicut ex marito, erat enim talis unio mentium, ex quibus fluunt loquelae; et tunc etiam audivi sonum Amoris Conjugialis, quod intus esset simultaneus, et quoque procedens ex delitiis status pacis et innocentiae. Tandem dicebant, "revocamur, abibimus;" et tunc iterum apparuerunt vecti in curru, sicut prius; et vecti sunt per viam stratam inter floreta, e quorum areis exsurgebant oleae, et arbores plenae pomis aurantiis: et cum prope suum Coelum erant, obviam venerunt virgines, et recipiebant illos, et introducebant. @1. Prima editio: essentiaest,$