435. X: Quod Sphaera amoris scortatorii ascendat ex inferno, et quod sphaera amoris conjugialis descendat e Coelo. Quod Sphaera amoris conjugialis descendat e Coelo, in citatis locis nunc supra, n. 434, ostensum est; quod autem Sphaera amoris scortatorii ascendat ex inferno, est quia hic amor est inde, n. 429: ascendit illa sphaera inde ex immundis, in quae vertuntur jucunda adulterii illorum, qui ex utroque sexu ibi sunt, de quibus videatur supra n. 430. 431.