443. Quod jucunditates amoris conjugialis sint delitiae sapientiae, est quia non alii quam spirituales homines in illo amore sunt, et spiritualis homo in sapientia est; et inde non alias jucunditates amplectitur, quam quae cum spirituali sapientia concordant. Quales sunt jucunditates amoris scortatorii, et quales amoris conjugialis, elucidari potest per comparationem cum domibus; jucunditates amoris scortatorii cum domo, cujus parietes rutilant extrinsecus sicut conchilia, aut sicut ex spurio colore auri lapides speculares, selenites{1} vocati; at vero in conclavibus intra parietes sunt sordes et quisquiliae omnis generis: sed jucunditates amoris conjugialis assimilari possunt domui, cujus parietes fulgent sicut ex obryzo auro, ac conclavia intus sicut cimeliis plurium pretiositatum referta splendent. @1. Prima editio: selemnites,$