Conjugial Love (Rogers) n. 446

Previous Number Next Number See English 

446. II. Quod Amor sexus, ex quo est fornicatio, inchoet cum adolescens ex proprio intellectu incipit cogitare et agere, ac vox loquelae ejus incipit fieri masculina. Hoc adducitur ob finem, ut sciatur ortus amoris sexus et inde fornicationis, quod sit dum intellectus inchoat ex se rationalis fieri, seu ex propria ratione perspicere et prospicere quae emolumento et usui sunt, cui tunc pro plano inservit id quod in memoria est ex parentibus et magistris: fit illo tempore versura in mente; prius modo cogitavit ex rebus memoriae illatis, meditando illa, et obediendo illis; postea ex ratione super illa; et tunc, ducente amore, disponit res memoriae insidentes in novum ordinem, et huic congrue vitam propriam orditur, et successive plus et plus secundum suam rationem cogitat, et ex suo libero vult. [2] Quod amor sexus sequatur initiamentum intellectus proprii, et progrediatur{1} secundum ejus vigorem, notum est; indicium, quod ille amor ascendat, sicut ascendit intellectus, et quod descendat sicut ille descendit; per ascendere intelligitur in sapientiam, et per descendere intelligitur in insaniam; ac sapientia est amorem sexus cohibere, ac insania est illum emittere in latum; si in fornicationem, quae ejus activitatis initium est, illam ex principiis honestatis et moralitatis, memoriae et inde rationi implantatis, et postea rationi et inde memoriae implantandis, debet moderari. Quod una cum intellectus proprii inchoamento, etiam vox incipiat fieri masculina, est quia intellectus cogitat, et per cogitationem loquitur; indicium quod intellectus faciat virum, et quoque masculum ejus; consequenter, quod sicut elevatur intellectus ejus, ita fiat homo vir, et quoque masculus vir, videatur supra n. 432, 433.{2} @1. Prima editio: grogrediatur$ @2. Prima editio: n. 433, 434.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church