Conjugial Love (Rogers) n. 449

Previous Number Next Number See English 

449. Quod libido fornicationis non sit libido adulterii, quisque ex communi perceptione perspectat; quae lex, et quis judex, imputat fornicatori simile crimen, quod adultero; causa unde hoc ex communi perceptione videtur, est quia fornicatio{1} non est opposita amori conjugiali, sicut est adulterium: potest in fornicatione intus recondi amor conjugialis, sicut in naturali potest spirituale; imo etiam e naturali actualiter evolvitur spirituale, et cum spirituale evolutum est, tunc naturale circumcingit illud sicut liber lignum, ac sicut vagina ensem, et quoque inservit spirituali pro tutamine contra violentias. Ex his patet, quod naturalis amor, qui est ad sexum, praecedat amorem spiritualem, qui est ad unam e sexu; si autem fornicatio prodit ex amore naturali sexus, potest etiam illa abstergi, modo amor conjugialis ut principale bonum spectatur, optatur et quaeritur. [2] Prorsus aliter est cum amore libidinoso et obscoeno adulterii, qui quod amori conjugiali oppositus sit, et ejus destructor, in Capite antecedente de oppositione amoris scortatorii et amoris conjugialis, ostensum est; quare si adulter ex proposito aut ex confirmato{2} torum conjugialem propter varias causas intrat, fit inversum; latet intus naturale cum suis lascivis et obscoenis, et extus obvelat illud apparentia spiritualis; ex his potest ratio videre, quod libido fornicationis limitatae sit in respectu ad libidinem adulterii, sicut est primus tepor ad frigus mediae hyemis in regionibus hyperboreis. @1. Prima editio: formicatio$ @2. Prima editio: corfirmato$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church