Conjugial Love (Rogers) n. 454

Previous Number Next Number See English 

454. IX. Quod libido fornicandi gravior sit, sicut vergit ad cupidinem varietatum, et ad cupidinem deflorationis. Causa est,{1} quia haec duo sunt accessoria adulterii, ita aggravantia illud: dantur enim adulteria mitia, gravia, et graviora, ac penduntur singula secundum oppositionem et inde destructionem amoris conjugialis; quod cupido varietatum, et cupido deflorationis per actualitates firmatae, amorem conjugialem depopulentur, et submergant quasi in fundo maris, in Transactionibus insequentibus de illis videbitur. @1. Prima editio: est_ (cum spatio vacuo)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church