Conjugial Love (Rogers) n. 466

Previous Number Next Number See English 

466. IV. Quod sit scortatio, per quod Conjugiale, quod est cimelium vitae Christianae, deperditur. Quod sit scortatio plus opposita amori conjugiali, quam scortatio communis, quae simplex adulterium vocatur; et quod sit deprivatio omnis facultatis et inclinationis ad vitam conjugialem, quae Christianis a nativitate inest, argumentis coram ratione sapientis validis, potest convinci. Quod Primum attinet, quod concubinatus simultaneus seu conjunctus cum uxore, sit scortatio plus opposita amori conjugiali, quam scortatio communis, quae simplex adulterium vocatur, videri potest ex his; quod scortationi communi seu adulterio simplici non insit amor analogus amori conjugiali, nam est modo oestrum carnis, quod illico defervescit, et quandoque non vestigium amoris post se relinquit ad illam; quare haec effervescens lascivia, si non fit ex proposito aut ex confirmato, et si moechus ab illa resipiscit, modo aliquid pauculum derogat amori conjugiali: aliter scortatio polygamica; huic inest amor analogus amori conjugiali, non enim defervescit, dissipatur, et abit in nihilum post effervescentiam, sicut prior, sed manet, renovat et stabilit se, et tantum ex amore ad uxorem decerpit, ac loco ejus pro uxore inducit frigus; spectat enim tunc concubam meretricem ut amabilem ex libero voluntatis quod possit, si lubet, recedere, quod naturali homini ingenitum est, et quia hoc inde gratum est, amorem illum suffulcit; ac insuper cum concubina est propinquior unitio cum illecebris quam cum uxore; at vicissim uxorem non spectat amabilem ex debito cohabitationis cum illa injuncto per foedus vitae, quod tunc percipit ut coactum plus ex libero cum altera; quod amor pro conjuge pari gradu frigescat, et ipsa vilescat, quo amor pro una moecha calescit, et haec in pretio est, constat. [2] Quod Alterum attinet, quod concubinatus simultaneus seu conjunctus cum uxore deprivet virum omni facultate et inclinatione ad vitam conjugialem, quae Christianis ex nativitate inest, videri potest ex his; quod quantum amor ad conjugem transcribitur in amorem ad concubinam, tantum decerpatur, exantletur, et exinaniatur ille pro conjuge, ut nunc supra ostensum est; quod hoc fiat per occlusionem interiorum mentis naturalis ejus, et reclusionem inferiorum ejus, constare potest ex sede inclinationis ad amandum unam e sexu apud Christianos, quod sit in intimis ejus, et quod haec sedes intercludi possit, sed non exstirpari: quod inclinatio ad amandum unam e sexu, et quoque facultas ad recipiendum illum amorem, Christianis a nativitate implantata sit, est causa, quia ille amor est a Solo Domino, et factus est religionis, et in Christianismo Divinum Domini agnoscitur et colitur, ac religio est ex Verbo Ipsius; inde est insitio ejus, et quoque transplantatio ejus a generatione in generationem: dictum est, quod Conjugiale illud Christianum per scortationem polygamicam pereat, sed intelligitur, quod apud polygamum Christianum occludatur et intercipiatur, sed usque resuscitabile est in ejus posteris, sicut fit cum similitudine avi et atavi redeunte in nepote et pronepote: inde est quod Conjugiale illud dicatur Cimelium vitae Christianae; et supra n. 457. 458, Clenodium vitae humanae, ac Reconditorium religionis Christianae. [3] Quod Conjugiale illud per polygamicam scortationem apud Christianum, qui in illa est, perdatur, patet manifeste ex eo, quod non possit amare concubinam et uxorem aeque sicut polygamus Mahumedanus; sed quod quantum amat concubam, seu calescit ad illam, tantum non amet uxorem, seu tantum frigescat ad illam; et quod detestabilius est, tantum etiam Dominum modo pro Naturali homine, proque Filio Mariae, et non simul pro Filio Dei, corde agnoscat, et quoque tantum Religionem floccipendat. At probe noscendum est, quod hoc fiat illis, qui concubinam addunt uxori, et cum utraque actualiter se conjungunt; et prorsus non illis, qui ex causis legitimis, justis, et vere sonticis se separant, et quoad amorem actualem se sejungunt ab uxore, ac usurariam foeminam collocant;{1} de hoc Concubinatus genere nunc sequitur. @1. Prima editio: collocat;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church