Conjugial Love (Rogers) n. 469

Previous Number Next Number See English 

469. Quod usque uxor meretrix a pluribus viris retineatur domi, sunt causae. 1. Quod vir timeat cum uxore contestari litem, accusare adulterii, et sic in forum promulgare crimen; nam si testificationes oculares aut ocularium pares illam non convictam facerent, operiretur ille contumeliis, tectis in caetibus virorum, et apertis in caetibus mulierum. 2. Timet etiam callidas expurgationes suae meretricis, et quoque patrocinationes ejus a judicibus, et sic prostitutionem nominis sui. 3. Praeter illa, dantur domesticorum usuum commoda, quae dissuadent separationem e domo; ut si illis infantes sunt, erga quos etiam meretricis amor est maternus; si officia mutua intercedunt et conjungunt, quae non possunt dirimi; si parentelae et clientelae sint uxori ab agnatis et cognatis, et ex illis spes fortunarum; si amabiles consuetudines cum illa in principio foverit; et si illa, postquam meretrix facta est, blandis facetiis ac civilitatibus simulatis callide sciat mulcere virum, ne inculpetur; praeter alia, quae quia in se sunt causae legitimae divortii, etiam sunt causae legitimae concubinatus; nam causae retentionis domi non tollunt causam divortii, dum scortata est; quis, nisi vilis, potest servare jura lecti conjugialis, ac torum sociare, cum meretrice: si fiat, hic et ibi, non concludit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church