475. XI. Quod illi, qui ex causis legitimis, justis, et sonticis realibus, in hoc concubinatu sunt, possint simul in amore conjugiali esse. Dicitur, quod possint simul in amore conjugiali esse, ac intelligitur, quod possint hunc amorem reconditum apud se tenere; nam amor ille in subjecto, in quo est, non perit, sed quiescit. Quod amor conjugialis apud illos, qui conjugium praeferunt concubinatui, et in hunc ex causis supramemoratis intrant, conservetur, sunt hae causae; quod hic concubinatus non repugnet amori conjugiali; quod non sit separatio ab eo; quod sit modo circumvelatio ejus; et quod hoc velamen auferatur illis post mortem. I. Quod{1} Concubinatus ille non repugnet amori conjugiali, sequitur a supra demonstratis, quod ille concubinatus, dum fit ex causis legitimis, justis, et sonticis realibus, non sit illicitus, n. 467 ad 473.{2} [2] II. Quod concubinatus ille non sit separatio ab amore conjugiali; nam quando causae legitimae, aut justae, aut sonticae reales intercedunt, suadent, adigunt, amor conjugialis cum conjugio non separatur, sed modo interpolatur, ac amor interpolatus, et non separatus, in subjecto remanet; hoc simile est cum illo, qui in amata functione est, et ab illa distinetur per consortia, vel per spectacula, vel per peregrinationes, usque non perdit amorem functionis; ac simile cum illo, qui amat generosum vinum, usque, dum non nobile bibit, non appetentem gustum pro generoso perdit. [3] III. Quod concubinatus ille sit modo circumvelatio amoris conjugialis, est quia amor concubinatus est naturalis, et amor conjugii spiritualis, ac naturalis amor obvelat spiritualem dum hic intercipitur; quod ita sit, nescit amator, quia spiritualis amor non sentitur ex se, sed per naturalem, ac sentitur ut jucundum in quo est beatum e Coelo; at naturalis amor per se sentitur modo ut jucundum. [4] IV. Quod hoc velamen auferatur post mortem, est quia tunc homo a naturali fit spiritualis, et pro corpore materiali gaudet substantiali, in quo jucundum naturale ex spirituali, in sua eminentia sentitur: quod ita sit, ex communicatione cum quibusdam in Mundo spirituali, etiam a Regibus ibi qui in Concubinatu ex causis sonticis realibus in Mundo naturali fuerant, audivi. @1. Prima editio: Quod I.$ @2. Prima editio: 473 (absque puncto)$