Conjugial Love (Rogers) n. 478

Previous Number Next Number See English 

478. De Adulteriis, et illorum Generibus et Gradibus Nemo scire potest, quod aliquod malum insit Adulterio, qui de illo solum ab externis judicat, est enim in his simile Conjugio; hi judices externi, dum Interna nominantur, et illis dicitur, quod ab his Externa ducant suum bonum vel suum malum, secum dicunt, "quid Interna; quis videt illa; estne hoc scandere supra sphaeram cujusque intelligentiae:" hi sunt similes illis, qui omne simulatorium bonum acceptant pro genuino voluntario; ac qui hominis sapientiam spectant ex elegantia sermonis; aut ipsum hominem reputant ex amictu splendido, et vectione in curru magnifico, et non ex interno ejus habitu, qui est judicii ex affectione boni; pariter id simile est cum judicio de fructu arboris, deque aliquo esculento, ex solo visu et tactu, et non de bonitate ejus ex sapore et scientia: ita faciunt omnes qui nihil de internis hominis volunt percipere: inde est hodie vesania plurium, quod nihil mali in adulteriis videant, imo quod conjugia in eodem thalamo cum illis conjungant, hoc est, consimilia faciant; et id duntaxat propter apparentiam similitudinis in externis. [2] Quod ita sit, convicit hoc experientiae auctoramentum: quondam ab Angelis ex Orbe Europaeo convocati sunt aliquot centum ex pollentibus ingenio, eruditis, et sapientibus ibi; et quaesiti de discrimine Conjugii et Adulterii, et rogati ut consulerent rationes intellectus sui, et post consultationem, omnes praeter decem, responderunt, quod solum Lex forensis faciat discrimen, propter aliquod emolumentum, quod quidem potest sciri, sed usque accommodari per prudentiam civilem; deinde interrogati{1} sunt, num aliquid boni videant in conjugio, et aliquid mali in adulterio; retulerunt, quod non aliquid rationale malum et bonum; quaesiti, num aliquid peccati, dixerunt, "ubinam id; estne factum simile:" ad haec responsa, obstupescebant Angeli, et exclamabant, "oh, qualis et quanta obesitas Saeculi;" quibus auditis, Centuriae sapientum se converterunt, et cachinnando{2} inter se dixerunt, "est hoc obesitas; num aliqua sapientia dabilis sit, quae convictrix, quod amare uxorem alterius mereatur damnationem aeternam." [3] Quod autem Adulterium sit malum spirituale, ac inde malum morale, ac malum civile, ac e diametro contra sapientiam rationis, tum quod amor adulterii sit ex inferno et ad illud redeat, et quod amor conjugii sit ex coelo et ad hoc redeat, in Primo Capite hujus Partis, de Oppositione amoris scortatorii et amoris conjugialis, demonstratum est. Sed quia omnia mala sicut omnia bona latitudinem et altitudinem sortiuntur, ac secundum latitudinem sunt illis genera, et secundum altitudinem sunt illis gradus, ideo ut adulteria quoad utramque dimensionem noscantur, dispescentur illa primum in sua genera, et postea in suos gradus; quod fiet in hac serie. I. Quod tria Genera adulteriorum sint, Simplex, Duplicatum, et Triplicatum. II. Quod Adulterium simplex sit viri coelebis cum uxore alterius, aut foeminae innuptae cum marito alterius. III. Quod Adulterium duplicatum sit mariti cum alterius uxore, seu vicissim. IV. Quod Adulterium triplicatum sit cum consanguineis. V. Quod quatuor Gradus adulteriorum sint, secundum quos fiunt illorum praedicationes, inculpationes, et post mortem imputationes. VI. Quod Adulteria primi gradus, sint adulteria ignorantiae, quae fiunt ab illis qui nondum vel non possunt consulere intellectum, et inde inhibere illa. VII. Quod Adulteria ab his facta sint mitia. VIII. Quod Adulteria secundi gradus, sint adulteria libidinis, quae fiunt ab illis, qui quidem possunt consulere intellectum, sed propter contingentes causas illis momentis non possunt. IX. Quod Adulteria ab his facta imputatoria sint, sicut postea intellectus illis favet vel non favet. X. Quod Adulteria tertii gradus sint adulteria rationis, quae fiunt ab illis, qui intellectu confirmant quod non mala peccati sint. XI. Quod Adulteria ab his facta gravia sint, ac imputentur, secundum confirmationes. XII. Quod Adulteria quarti gradus, sint adulteria voluntatis, quae fiunt ab illis, qui faciunt illa licita et placita, nec tanti ut mereatur de illis consulere intellectum. XIII. Quod Adulteria ex his facta maxime gravia sint, ac imputentur illis ut mala propositi, ac insideant ut reatus. XIV. Quod Adulteria tertii et quarti gradus sint mala peccati, quantum et quale intellectus et voluntatis in illis est, sive actu fiant, sive actu non fiant. XV. Quod Adulteria ex proposito voluntatis, et Adulteria ex confirmatione intellectus, reddant homines naturales, sensuales, et corporeos. XVI. Quod in tantum, ut tandem omnia Ecclesiae et Religionis a se rejiciant. XVII. Quod tamen usque rationalitate humana polleant, sicut alii. XVIII. Sed quod rationalitate illa utantur dum in externis sunt, sed abutantur dum in suis internis. Sequitur nunc horum Explicatio. @1. Prima editio: inrerrogati$ @2. Prima editio: cachinando$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church