Conjugial Love (Rogers) n. 493

Previous Number Next Number See English 

493. XIII. Quod adulteria ab his facta maxime gravia sint, ac imputentur illis ut mala propositi, et insideant illis ut reatus. Quod sint maxime gravia, et prioribus graviora, est quia in his voluntas primas partes agit, at in prioribus intellectus, ac vita hominis essentialiter est voluntatis ejus, ac formaliter est intellectus ejus; causa est, quia voluntas unum agit cum amore, ac amor est essentia vitae hominis, et hic format se in intellectu per talia quae concordant; quare intellectus in se spectatus non aliud est, quam forma voluntatis; et quia amor est voluntatis, ac sapientia est intellectus, ideo sapientia nec aliud est quam forma amoris, similiter verum nec aliud quam forma boni. Illud, quod profluit ex ipsa essentia vitae hominis, ita quod ex voluntate seu amore ejus, principaliter vocatur propositum; ast quod profluit ex forma vitae ejus, ita ex intellectu et ejus cogitatione, vocatur intentio: reatus etiam principaliter praedicatur de voluntate; inde dicitur, quod reatus mali unicuique sit ex haereditate, at malum ex homine. Inde est, quod haec quarti gradus adulteria, imputentur ut mala propositi, ac insideant ut reatus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church