Conjugial Love (Rogers) n. 495

Previous Number Next Number See English 

495. XV. Quod Adulteria ex proposito voluntatis, et Adulteria ex confirmatione intellectus, reddant homines naturales, sensuales, et corporeos. Homo est homo, et distinguitur a bestia, per id, quod Mens ejus in tres regiones distincta sit, in totidem quot Coeli; et quod possit elevari ex regione infima in superiorem, et quoque ab hac in supremam, et sic fieri Angelus unius Coeli, et quoque Tertii: propter illum finem, data est homini facultas elevandi intellectum usque illuc; si autem non amor voluntatis ejus simul elevatur, non fit spiritualis, sed manet naturalis; nihilominus retinet facultatem elevandi intellectum: causa quod retineat, est ut possit reformari, nam reformatur per intellectum, quod fit per cognitiones{1} boni et veri, et per intuitionem rationalem ex illis; si rationaliter intuetur cognitiones illas, ac vivit secundum illas, tunc amor voluntatis simul elevatur, et in eo gradu perficitur humanum, ac homo fit plus et plus homo. [2] Aliter evenit, si non vivit secundum cognitiones boni et veri; tunc amor voluntatis ejus manet naturalis, ac intellectus ejus per vices fit spiritualis; sublevat enim se alternis, sicut aquila, et despicit quid infra amoris ejus est, quod cum videt, ad hoc devolat, et cum hoc se conjungit; si itaque concupiscentiae carnis sunt amoris ejus, ad has ex altitudine demittit se, et in conjunctione cum illis ex jucundis illarum oblectat se, ac iterum, propter aucupium famae, ut sapiens credatur, in altum se attollit, et sic subsultim per vices, ut modo dictum est. [3] Quod Adulteri tertii et quarti gradus, qui sunt qui ex proposito voluntatis et ex confirmatione intellectus se adulteros fecerunt, plane naturales sint, et progressive fiant sensuales et corporei, est quia amorem voluntatis suae et una tunc intellectum immerserunt immunditiis amoris scortatorii, et his oblectati sunt, sicut immundae aves et bestiae ex putidis et stercoreis ut lautitiis et cupediis; nam halitus effluviosi e carne illorum assurgentes mentis habitaculum implent crassamentis suis, et faciunt ut voluntas non sentiat aliquid lautius et cupidius: hi sunt, qui post mortem fiunt spiritus corporei, et e quibus immunda Inferni et Ecclesiae, de quibus supra, n. 430. 431, scaturiunt. @1. Prima editio: cogitationes$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church