Conjugial Love (Rogers) n. 55

Previous Number Next Number See English 

55. His adjiciam duo Memorabilia; Primum hoc. Quondam e Coelo auditum est suavissimum melos; erant ibi uxores cum virginibus, quae concinebant cantilenam; suavitas cantionis erat sicut affectio cujusdam amoris harmonice profluens; Cantus coelestes nec aliud sunt quam affectiones sonorae, seu quam affectiones sonis expressae et modificatae, nam sicut cogitationes exprimuntur per loquelas, ita affectiones per cantus; Angeli ex modulationis symmetria et profluentia percipiunt rem affectionis. Erant tunc multi spiritus circum me, et audivi ex quibusdam, quod audirent suavissimum illud melos, et quod id esset melos cujusdam amabilis affectionis, cujus rem nescirent; quare divinabant varia, sed incassum; divinabant quod Cantio illa exprimeret affectionem sponsi et sponsae cum pangunt; quidam quod affectionem sponsi et sponsae cum intrant ad nuptias; et quidam quod primitivum amorem mariti et uxoris. [2] At tunc in medio illorum apparuit Angelus e Coelo, et ille dixit, quod canerent Amorem sexus castum; at circumstantes quaerebant, quid Amor sexus castus; et dixit Angelus, quod sit amor viri ad virginem aut ad uxorem pulchram forma et decoram moribus, immunis ab omni idea lasciviae, et vicissim; his dictis Angelus evanuit. Perseverabat cantus, et tunc quia sciebant rem affectionis quam exprimebat, audiebant illum cum multa varietate, quisque secundum statum sui amoris; illi qui caste spectabant foeminas, audiebant Cantum illum ut symphonicum et suavem; illi autem qui incaste spectabant foeminas, audiebant illum sicut disharmonicum et maestum; et illi qui fastidiose spectabant foeminas, audiebant illum sicut discordem et raucum. [3] At subito tunc Planum, super quo stabant, mutabatur in Theatrum, et audiebatur vox, "Ventilate hunc Amorem;" ac subito aderant spiritus ex variis Societatibus, et in medio illorum aliqui Angeli in albo; et hi tunc loquuti dicebant; "nos in Mundo hoc spirituali inquisivimus in omnes species amoris, non modo in amorem viri erga virum, ac foeminae erga foeminam; ac in amorem reciprocum mariti et uxoris; sed etiam in amorem viri erga foeminas, et foeminae erga viros; et datum est nobis pertransire Societates, et explorare, et nondum invenimus communem amorem sexus castum, nisi quam apud illos, qui ex amore vere conjugiali in potentia jugi sunt, et hi sunt{1} in supremis Coelis: et quoque datum est percipere influxum hujus amoris in affectiones cordium nostrorum, et persensimus illum suavitate excedentem omnem alium amorem, praeter amorem duorum conjugum, quorum corda unum sunt: sed petimus ut ventiletis hunc amorem, quia coram vobis novus est et ignotus; et quia est ipsa amaenitas, a nobis in Coelo vocatur coelestis suavitas." [4] Cum itaque ventilarent, primum loquuti sunt illi, qui non potuerunt cogitare castitatem de Conjugiis, et aiebant; "Quis dum videt Virginem aut Uxorem pulchram et amabilem, ita potest castigare et purificare ideas cogitationis suae a concupiscentia, ut amet pulchritudinem, et tamen prorsus non velit, si licet, illam libare; quis potest vertere concupiscentiam cuivis viro innatam in tale castum, ita in non se, et usque amare; num amor sexus, dum ab oculis intrat in cogitationes, potest subsistere in facie foeminae; numne descendit momento in pectus, et ultra; angeli loquuti sunt vana, quod ille amor detur castus, et tamen quod omnium suavissimus sit, et quod unice dabilis sit apud Maritos qui in amore vere conjugiali et inde in praepollente potentia cum uxoribus suis sunt; num hi prae aliis, dum vident pulchras, possunt ideas cogitationis suae tenere in alto, et sicut suspendere, ne descendant et pergant ad id quod facit amorem illum." [5] Post hos loquuti sunt qui et in frigore et in calore erant, in frigore ad suas uxores, et in calore ad sexum, et dicebant, "quid Amor sexus castus; estne amor sexus contradictio cum adjicitur castitas; quid contradictio in adjecto nisi res cui aufertur sua praedicatio, quae non est aliquid; quomodo amor sexus castus potest esse omnium amorum suavissimus, cum castitas deprivat illum suavitate sua; nostis omnes ubi residet suavitas illius amoris; cum itaque idea conjunctiva cum hoc exulat, ubi et unde tunc suavitas." Tunc exceperunt aliqui, et dixerunt; "nos fuimus cum pulcherrimis, et non cupivimus, quare nos scimus quid amor sexus castus;" at consocii, qui noverunt lascivias illorum, respondebant, "vos tunc in statu fastidii sexus ex non potentia fuistis, et hoc non est amor Sexus castus, sed est ultimum amoris incasti." [6] His auditis Angeli indignati rogaverunt, ut illi qui ad dextram seu ad meridiem stabant, loquerentur; et hi dixerunt, "est amor viri et viri, tum foeminae et foeminae, et est amor viri ad foeminam, et amor foeminae ad virum; et haec tria paria amorum inter se prorsus differunt; amor viri et viri est sicut amor intellectus et intellectus, vir enim creatus est, et inde nascitur, ut fiat intellectus; amor foeminae et foeminae est sicut amor affectionis et affectionis intellectus virorum, foemina enim creata est et nascitur ut fiat amor intellectus viri: hi amores, nempe viri et viri, ac foeminae et foeminae, non intrant penitus in pectora, sed foris stant, et se modo tangunt, ita non interius conjungunt duos; quare etiam duo viri ratiociniis et ratiociniis inter se pugillant sicut duo athletae; ac duae foeminae quandoque concupiscentiis et concupiscentiis inter se sicut duo ludiones dimicantes pugnis. [7] At amor viri et foeminae est amor intellectus et ejus affectionis, et hic intrat penitus et conjungit; et conjunctio illa est ille amor; at conjunctio mentium et non simul corporum, seu nisus ad illam conjunctionem solam, est amor spiritualis, et inde amor castus; et hic amor solum datur apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt, et inde in eminente potentia, quia hi propter castitatem non admittunt influxum amoris e corpore alius foeminae, quam ex suae uxoris; et quia in supereminente potentia sunt, non possunt aliter quam amare sexum, et simul aversari incastum; inde est illis amor sexus castus, qui in se spectatus est amicitia interior spiritualis, quae suavitatem suam ducit ex eminente potentia, sed casta; potentia illis eminens est ex totali abdicatione scortationis; et quia sola uxor amatur, est casta: nunc, quia ille amor apud illos non participat ex carne sed modo ex spiritu, est castus, et quia pulchritudo foeminae ex insita inclinatione simul intrat in mentem, est suavis." [8] His auditis multi ex adstantibus ponebant manus ad suas aures, dicentes, "illa dicta laedunt aures nostras, et illa quae loquuti estis sunt in nobis nauci;" erant incasti: et tunc iterum auditus est cantus ille e Coelo, et nunc priori suavior; sed hic coram incastis illis crepuit ita discors, ut propter stridorem discordiae ejicerent se ex Theatro et aufugerent, remanentibus paucis, qui ex sapientia castitatem conjugialem amabant. @1. Prima editio: sunr$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church