Conjugial Love (Rogers) n. 80

Previous Number Next Number See English 

80. Sextum Memorabile: Cum haec dicta sunt, spectavi ad finem Occidentis, et ecce apparuerunt sicut Stagna ignis et sulphuris, et quaesivi Angelum, "cur apparent Inferna ibi talia;" respondit, "apparent sicut Stagna ex falsificationibus veri, quia aqua in sensu spirituali est verum; et apparet sicut ignis circum illa et in illis ex amore mali, et sicut sulphur ex amore falsi; tria illa, Stagnum, Ignis et Sulphur, sunt apparentiae, quia sunt correspondentiae malorum amorum, in quibus sunt; sunt omnes ibi inclusi aeternis Ergastulis, et laborant pro victu, amictu et lecto; et dum malefaciunt, graviter et misere puniuntur." [2] Iterum quaesivi Angelum, "cur dixisti, quod ibi sint spirituales et naturales adulteri; cur non, malefactores et impii;" respondit, "quia omnes illi qui, pro nihilo reputant adulteria, hoc est, qui credunt et faciunt illa ex confirmato et sic ex proposito quod peccata non sint, sunt corde suo malefactores et impii; Conjugiale enim humanum et Religio una vadunt in omni passu; omne vestigium et omnis gressus{1} ex Religione et in Religionem, est quoque vestigium et gressus a Conjugiali et in Conjugiale quod peculiare et proprium est homini Christiano:" ad interrogationem, quid Conjugiale illud, dixit, "est desiderium vivendi cum una sola Uxore, et hoc desiderium est homini Christiano secundum ejus Religionem." [3] Postea indolui spiritu, quod Conjugia, quae in Antiquis Aevis sanctissima fuerant, tam perdite conversa sint in adulteria; et dixit Angelus, "simile est cum Religione hodie, nam dicit Dominus, Quod in Consummatione saeculi futura sit Abominatio desolationis praedicta a Daniele. Et quod futura sit Afflictio magna, qualis non fuit ab initio Mundi.{2} Matth. XXIV:15.21. Abominatio desolationis{3} significat falsificationem et deprivationem omnis veri; Afflictio significat statum Ecclesiae infestatum a malis et falsis; et Consummatio saeculi, de quo illa dicta sunt, significat ultimum tempus seu finem Ecclesiae; est nunc finis, quia non superest verum, quod non falsificatum est, ac falsificatio veri est scortatio spiritualis, quae unum agit cum scortatione naturali, quia cohaerent." @1. Prima editio: gressius$ @2. Prima editio: Mundo.$ @3. Prima editio: desolationis,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church