Conjugial Love (Rogers) n. 9

Previous Number Next Number See English 

9. Post haec Angelus ductor rediit in Aedem, ad illos, qui firmiter sibi persuaserant, quod Gaudium coeleste et Felicitas aeterna sit perpetua Glorificatio Dei, ac in aeternum perennans Festum; ex causa, quia in Mundo crediderant, quod tunc visuri sint Deum, et quia vita Coeli ex cultu Dei vocatur perpetuum Sabbathum. His angelus dixit, "sequimini me, et introducam vos in gaudium vestrum;" et introduxit illos in parvam urbem, in cujus medio erat Templum, et omnes domus vocabantur aedes sacrae. In illa urbe viderunt affluentiam ex omni angulo terrae circumjacentis, et inter illos numerum Sacerdotum, qui venientes suscipiebant, salutabant, et prehensos manibus ducebant ad portas Templi, et inde in aliquas aedes circum Templum, et initiabant illos in perennem cultum Dei; dicentes, quod haec urbs sit atrium ad Coelum, et quod hujus urbis Templum sit introitus ad magnificum et amplissimum Templum quod in Coelo est, ubi Deus precibus et laudibus ab Angelis glorificatur in aeternum: "statuta hic et ibi sunt, quod primum intraturi sint Templum, et commoraturi ibi tres dies et tres noctes, et quod post hoc initiamentum ingressuri sint in hujus urbis domos, quae sunt totidem a nobis sanctificatae aedes, et ab aede in aedem, et in communione cum congregatis ibi, oraturi, clamaturi, et recitaturi concionata: omnino cavete vobis, ne aliud in vobis cogitetis, et cum consociis loquamini, quam sancta, pia et religiosa." [2] Post haec introduxit Angelus comitatum suum in Templum, quod erat plenum et constipatum multis, qui in magna dignitate in Mundo fuerant, et quoque multis ex plebe, et praesidia ad portas collocata erant, ne cuiquam ante commorationem trium dierum liceret exire; et dixit Angelus, "est hodie secundus dies, a quo hi ingressi sunt; lustrate illos, et glorificationem Dei illorum videbitis;" et lustrabant, et viderunt plerosque dormientes, et qui evigilati sunt, oscitantes et oscitantes, et quosdam ex continua elevatione cogitationum ad Deum, et ex nullo relapsu illarum in corpus, sicut facies reclusas a corpore, ita enim sibi apparebant, et inde etiam aliis; quosdam deliros oculis ex perpetua subtractione illorum; verbo, omnes compressos pectore, et lassos spiritu ex taedio, et aversos a pulpito, et clamantes, "stupescunt aures nostrae, finite conciones, non auditur amplius vox, et incipit fastidiri sonus:" et tunc surrexerunt, et in globo concurrerunt ad portas, effregerunt illas, et urgebant in praesidia, et abigebant illa. [3] His visis, Sacerdotes sequuti sunt illos, et adjunxerunt se lateribus illorum, docentes et docentes, orantes, suspirantes, dicentes, "celebrate Festum, glorificate Deum, sanctificate vos; in atrio hoc Coeli inaugurabimus vos in aeternam Glorificationem Dei in magnifico et amplissimo Templo{1} quod in Coelo est, et sic ad fruitionem aeternae felicitatis." Sed haec ab illis non intellecta, et vix audita sunt, propter hebetudinem ex duorum dierum suspensione mentis, et retentione a domesticis et forensibus. Sed cum se a Sacerdotibus avellere conati sunt, sacerdotes apprehendebant brachia illorum, et quoque vestes, urgentes ad aedes, ubi concionata recitarentur; sed frustra; et clamabant, "relinquite nos, sentimus in corpore sicut deliquium." [4] His dictis, ecce visi sunt quatuor Viri in candidis vestibus, et in tiaris; unus ex illis fuerat in Mundo Archi Episcopus, et tres reliqui fuerant Episcopi, nunc facti Angeli: hi convocabant Sacerdotes, et alloquuti illos dixerunt, "vidimus vos e Coelo cum ovibus his, quomodo vos pascitis illos; pascitis illos usque ad insanias; nescitis quid per Glorificationem Dei intelligitur; intelligitur fructus amoris ferre, hoc est, fideliter, sincere, et sedule suae functionis opus facere, hoc enim est amoris Dei, et amoris proximi, et hoc est vinculum Societatis, et bonum ejus; per hoc glorificatur Deus, et tunc per cultum statis temporibus; annon legistis haec Domini verba, In hoc Glorificatur Pater meus, ut fructum multum feratis, et reddamini discipuli mei, Joh. XV:8. [5] Vos Sacerdotes potestis in cultus glorificatione esse, quia hoc est vestrum munus, et inde est vobis honor, gloria et remuneratio, sed usque vos non potestis plus quam illi in ea glorificatione esse, nisi honor, gloria, et remuneratio una cum vestro munere sint." His dictis Episcopi mandabant custodibus portae, ut intromitterent omnes, et emitterent omnes, "est enim multitudo, qui non aliud gaudium Coeleste, quam perpetuum cultum Dei, potuerunt cogitare, quia non sciverunt aliquid de statu Coeli." @1. Prima editio: Templo,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church