97. VIII: Quod apud hominem Amor conjugialis sit in Amore sexus sicut gemma in sua matrice. Sed hoc quia modo comparatio est, explicabitur in Articulo nunc sequente; per illam etiam illustratur, quod Amor sexus sit Externi seu naturalis hominis, et Amor conjugialis Interni seu spiritualis hominis, ut{1} mox supra n. 95. ostensum est. @1. Prima editio: $