White Horse (Whitehead) n. 14

Previous Number Next Number See English 

14. Quod Dominus sit Verbum. Quod in Sensu intimo Verbi agatur unice de Domino, ac describantur omnes status Glorificationis Humani Ipsius, hoc est, Unionis cum Ipso Divino, et quoque omnes status subjugationis Infernorum et ordinationis omnium ibi, et in Caelis, n: 2249, 7014. Ita quod in illo Sensu describatur omnis vita Domini in Mundo, et quod per id praesentia Domini continua sit apud Angelos, n: 2523. Proinde quod Solus Dominus sit in intimo Verbi, et quod inde Divinum et Sanctum Verbi sit, n: 1873, 9357. Quod Dominus dixerit, quod impleta sit Scriptura de Ipso, significet quod omnia quae in Sensu intimo, n: 7933. Quod Verbum significet divinum Verum, n: 4692, 5075, 9987. Quod Dominus sit Verbum, quia est divinum Verum, n: 2533. Quod Dominus sit Verbum, etiam quia Verbum est ab Ipso, et de ipso, n: 2859. Ac de Solo Domino in Sensu intimo, ita Ipse Dominus ibi, n: 1873, 9357. Et quia in omnibus et singulis Verbi est Conjugium divini Boni ac divini Veri, quod conjugium est in Solo Domino, n: 3004, 3005, 3009, 4158, 5194, 5502, 6343, 7945, 8339, 9263, 9314. Quod divinum Verum sit unicum reale, et quod id in quo est, quod est ex Divino, sit unicum substantiale, n: 5272, 6880, 7004, 5200. Et quia divinum Verum procedens a Domino ut Sole in Caelo, est Lux ibi, et divinum Bonum est Calor ibi, et quia ex illis omnia ibi existunt, sicut ex luce et calore omnia in mundo, quae etiam sunt in suis substantiis et per illas agunt, et quia per Caelum seu Mundum spiritualem existit Mundus naturalis, patet quod omnia quae creata sunt, ex divino Vero, ita ex Verbo, creata sint, secundum haec verba apud Johannem, "In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et per illud omnia facta sunt quae facta; et Verbum Caro factum est," I: 1, 2, 3, 14, n: 2803, 2884, 5272, 7850. Porro de Creatione omnium ex divino Vero, ita a Domino, videatur in Opere de Caelo et Inferno, n: 137; et plenius in Articulo, ubi agitur de Sole in Caelo, quod sit Dominus, et quod sit divinus Ipsius Amor, n: 116 ad 125. Et quod divinum Verum sit Lux, et divinum Bonum sit Calor, ex illo Sole in Caelo, n: 126 ad 140. Quod conjunctio Domini cum homine sit per Verbum, medio Sensu interno, n: 10375. Quod per omnia et singula Verbi sit conjunctio, et quod inde Verbum sit mirabile prae omni scripto, n: 10632, 10633, 10634. Quod Verbum, postquam conscriptum est, Dominus loquatur per id cum hominibus, n: 10290. Videantur insuper quae in Opere de Caelo et Inferno allata sunt de Conjunctione Caeli cum homine per Verbum, n: 303 ad 310.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church