100. Sed correspondentia se adhuc latius extendit, quam ad hominem: est enim correspondentia caelorum inter se; tertio seu intimo caelo correspondet secundum seu medium caelum; et secundo seu medio caelo correspondet primum seu ultimum caelum; et hoc correspondet formis corporeis in homine, quae membra, organa et viscera ejus vocantur: ita est corporeum hominis, in quod ultimo desinit caelum, super quo sicut super sua basi subsistit. Sed hoc arcanum alibi plenius evolvetur.