127. Lux caeli non est naturalis sicut lux mundi, sed est spiritualis, est enim a Domino ut Sole, et Sol est Divinus Amor, ut in praecedente articulo ostensum est. Quod procedit a Domino ut Sole, in caelis vocatur Divinum verum, est tamen in essentia sua Divinum Bonum unitum Divino Vero inde angelis lux et calor; ex Divino Vero est angelis lux, et ex Divino Bono est illis calor. Inde constare potest, quod lux caeli, quia ex tali origine, sit spiritualis et non naturalis, similiter calor. {1} @1 Quod omnis lux in caelis sit a Domino ut Sole (n. 1053, 1521, 3195, 3341, 3636, 3643, 4415, 9548, 9684, 10809. Quod Divinum verum procedens a Domino, appareat in caelo ut lux, et sistat omnem lucem caeli (n. 3295, 3222, [3223,] 5400, 8644, 9399, 9548, 9684).$