140. Quia Dominus ut Sol est Divinus Amor et Divinus Amor est ipsum Divinum Bonum, ideo Divinum quod procedit ab Ipso, quod est Divinum ipsius in caelo, distinctionis causa vocatur Divinum Verum, tametsi est Divinum Bonum unitum Divino Vero. Divinum hoc Verum est quod vocatur Sanctum procedens ab Ipso.