Heaven and Hell (Harley) n. 142

Previous Number Next Number See English 

142. Altera differentia est, quod angelis semper a facie sit oriens, a tergo occidens, ad dextrum meridies, et ad sinistrum septentrio; sed hoc quia aegre potest comprehendi in mundo, ex causa quia homo vertit faciem suam ad omnem plagam, ideo explicabitur. Totum caelum se vertit ad Dominum ut ad centrum suum commune; inde omnes angeli se illuc vertunt: quod ad centrum commune sit omnis directio etiam in tellure, notum est; at directio in caelo differt a directione in mundo, quod in caelo anteriora vertantur ad centrum suum commune, sed in mundo inferiora directio in mundo est quae vocatur centripetentia, et quoque gravitatio: interiora angelorum actualiter etiam versa sunt antrorsum et quia interiora se sistunt in facie, ideo facies est quae determinat plagas. {1} @1 Quod omnes in caelo se vertant ad Dominum (n. 9828, 10130, 10189, 10219 [? 10420]). Quod tamen angeli se non vertant ad Dominum, sed Dominus, illos vertat ad Semet (n. 10189). Quod praesentia angelorum apud Dominum non sit, sed praesentia Domini apud angelos (n. 9415).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church