148. Omnes in caelis habitant distincti secundum plagas; ad orientem et occidentem habitant qui in bono amoris sunt, ad orientem qui in perceptione clara ejus, ad occidentem qui in perceptione obscura ejus ad meridiem et septentrionem habitant qui in sapientia inde, ad meridiem qui in sapientiae luce clara, ad septentrionem qui in sapientiae luce obscura. Similiter habitant angeli qui in regno spirituali Domini sunt, sicut qui in regno caelesti Ipsius, cum differentia tamen secundum bonum amoris et lucem veri ex bono nam amor in regno caelesti est amor in Dominum, et lux veri inde est sapientia in regno autem spirituali est amor erga proximum qui charitas vocatur, et lux veri inde est intelligentia, quae quoque vocatur fides (videatur supra, n. 23): differunt etiam quoad plagas, nam plagae in uno et altero regno distant inter se triginta gradibus, ut mox supra (n. 146) dictum est.